Latin
CAPUT
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim duobus illis omnes contineantur disciplinae, exercitio &intelligentia; haec quidem communicari cum aliis potest: sed illud, cum in opere ipso versetur, totum sibi hominem vindicabit. Intelligentiâ peragrare omnes disciplinas ingeniosi homines possunt: sed operari aeqvâ ratione in omnibus mentis humanae angustia non permittit: cum vel excellentissima ingenia nunqvam ita plures complexa sint scientias, ut non in aliqvibus defecerint: quod M. Varronis, J. Caesaris, Plinii, Origenis, Clementis Alexandrini, Hieronymi, Augustini, Pici Mirandulae, Matthaei Aquavivii, Scaligeri, Fracastorii, J. Baptistae Mantuani exemplis in doctissimâ de Encyclopaediâ Oratione Tarquinius Gallucius probavit. Et haec quidem omnia veriora erunt, si quis certo fine studia sua circumscribat, ut vitae necessitatibus consulat: Illis enim ex utilitate definienda sunt omnia. Quod si cui beatior vivendi sors contigit, ut ad illa respicere non debeat, &illa ingenii efficacitas sit ac ἐνέργεια, ut multitudine rerum se non obtundat, nihil prohibet in omnes partes versare illam animi vim liberosque spiritus. Mediocribus ingeniis, neque ad tàm magna natis, autor potiùs essem, ut secum habitent, neque ea sequantur, quae adsequi per imbecillitatem suam nequeunt. Meminerint illi, infeliciter cum Gigantibus contendere Pygmeos. Illis enim affectata πολυμάθεια plerumque in inanem &stultam cedere loquacitatem solet. De illis verum est illud Benedicti Manzini Florentiui viri doctissimi in libello de literatorum hominum invidia c. 6. Ego, inquit ille, si de recentioribus, iisque, qui altero ab hoc seculo scriptores floruere, sententiam feram, adfirmare ausim, illos pauciora, sed meliùs; hos verò plura, sed deteriùs nosse. Et verò sic se habere etiam comperi, cum congerrones novi scribunt tantùm farragines, quas variae literaturae nomine cohounestare didicerunt. Scribunt imò potiùs exscribunt, &Phorcidum is oculus est, quem mutuò accipiunt, atque omnes clarissimae aciei esse credunt, quos unius tantùm luminis usus aequis viribus &dispertito adjuvat beneficio. Quò pertinet Rolandi Maresii Clarissimi Viri in Epist. 46. lib. 1. &nonâ lib. 2. querela, ubi multa de πολυμαθείας illo abusu stolidaque ostentatione disseruntur. Cujus doctae frugis plenae sunt Epistolae, &de omni re literariâ utilissima quaeque tradunt. Accedit, quod qui πολυμα θείας studio primum se dederunt, si cerebrosiores paululum sunt &opiniosi, non facilè ad aliorum se consilia in discendis artibus accommodant, sed sibi plerumque semitam sapiunt. Accidit enim illis quod Plantis spontè provenientibus, quae in sylvestrem naturam abeunt, cùm nullâ culturâ coërcentur. Qvò fit, ut dum aliorum contemnunt judicia ἀυβδιδακοι, è pervicaciâ erroribus patrocinium quaerant. Negare eqvidem nolim fuisse felicissimi adeò ingem nonnullos, ut sine Duce viam ad summum cru eruditionis fastigium ingressi sint, quemadmodum Citharoedus ille Homeriv. 347. qui de se: cus Odyss. 22. Λυτοδίδακτος δ εἰμὶ: θεὸς δι μοι ἐν φρισὶν ὅιμας Παντίας ἐνέφυσεν. Ipse autem à me sum doctus. Deus enim mihi in mentibus cantilenas Omnigenas insevit. Nam &Heraclius Ephesius, narrante Plutarcho, philosophiam omnem, inter