Latin
400
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 400
Unproofread scanNot analysed yet
In tot Viis difficile est veram invenire semitam, dum suo qvisqve sensu abundat. Proposuerat ante multos annos Vir doctus, ac Profeffor in Academia Erffurtensis clarissimus, Eckhardus Leichnerus de Apodictica Scholarum reformatione consilia, singulari eam in rem edito libro. Sed nihil tamen effectum est. Huc quoque pertinent, qui augmenta scientiarum varia proposuerunt; qvibus primum locum merito occupat magnus ille Baco Verulamius, qvi inter Anglos primus signum sustulit ad amplificandos scientiarum terminos; cujus postea vestigia secuti sunt, &hodie qvoque seqvuntur, tot in Angliâ Viri docti, qui in Physices &Matheseos studio illustrando omni conatu conspirant. Ex mente Verulalamii qvaedam in suâ Universali Methodo instituere voluit Jobannes Beyerus libro, cuititulus: Filum Labyrinthi vel Cynosura, sive Lux mentium universalis, cognoscendis, expendendis &communicandis universis rebus accensa, Cassoviae in Hungaria 1663. edito. Verùm obscurat potius Verulamii sensus omnemqve philosophiam, quam ut lumen aliqvod accendat. Velschius etiam noster multa talia in animo habuit: cujus extat Somnium Vindiciani sive Desiderata Medicinae, Augustae Vindelicorum Ann. 1676. edita, ubi multa proponuntur, qvibus non Medicinam tantùm, sed &omnem rem literariam augere voluit. Magna sane ejus obitu jactura facta est. Leibnitzius in suâ Jurisprudentiae Methodo consilia, quibus augeri disciplinae possint, suppeditavit. Est &Anonymus, qvilibellum desideriis literariis plenum publicavit. Qvi de erroribus &defectibus in doctrinis agunt, etiam huc referendi: ad viam enim ipsam iter sternunt, qvi devia deflectere docent. Ut sunt, qvi de corruptis artibus, qvemadmodum Vives, egerunt; aut de erroribus vulgi scripserunt, ut Thomas Broun in sua Pseudodoxia Epidemica, quo titulo ille librum Anglicâ linguâm scripsit, in Belgicam linguam conversam hoctitulo: van de allgemeene dwaelingendes Polcks; sed nunc ille auctior Anglicâ linguâ prodiit. Multa sunt in illo libro notatu dignissima. Aliqvi per Lexica universam philosophiam tradunt, Hippolyti lacera potius membra, qvam integrum corpus, exhibituri, ad qvae sedibus suis restituenda Aesculapio aliqvo opus sit. Inter tot tamen Methodos semper nova desideratur Methodus. Adeò nunquam nobis satisfacimus; ac justa lanè est Martini Schoockii in praefatione libri de Scepticismo querela: Non inficias eundum, multos occurrere Viros egregios, qvos fatendum est, in ordinanda sive universali. sive particulari methodo, plurima cum ratione monuisse; qvae si observarentur, &labor compendiosior redderetur, nec periculum foret à variis erroribus, quos veritatis insignibus velatos, vix ipsi senes exuere possint, qvod à teneris eos imbiberint, diuqve in sinu suo quvam arctissimè foverint; sed dum adversa fronte inter se concurrunt, &unusqvisque ex asse suae methodo, licet aliorum qvoqve obserrationibus substructae, omnem laudem &gloriam vindicare contendit, ultra methodum vix proceditur, disciplinaeque non solum speratodestituuntur ornamento, sed ipsi qvoqve discipuli in vestibulo solo detinentur.