Latin
401
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 401
Unproofread scanNot analysed yet
Laudare possem ultra viginti Viros celeberrimos, qvi intra seculum varia evulgarunt scripta, aut de methodo, aut de perficiendis disciplinis, aut de augmento eorundem; qvi tamen parum aut nihil in unaqvaqve disciplina pro illius persectione praestiterunt. Et sanè fierivix posse videtur, ut ea in re convenire possint Sapientes: nam ex qvo Sapientia praeceptis tradi coepit, studio qvaedam obscurata sunt, ne paterent omnibus arcana: neqve etiamnum utile est, omnia in vulgus ferri scientiarum mysteria. Qvare nec consultum est, nec fieri poterit, ut unâ aliqvâ clarâ &distincta methodo omnia proponantur. Ex hâc diversa docendi ratione diversi libriapud veteres orti sunt, qvorum aliqvi exoterici, mathematici, hypomnematici &usuales; aliqvi esoterici, acroamatici. Lectiones exotericae publicè instituebantur: Acroamaticae paucis eisqve dignis auditoribus habebantur. Videndus est de illa re Octavianus Ferrarius in libro de Sermonibus Exotericis, ac in libro de Disciplinae Encyclio; qvos eBibliothecâ Goldasti Francofurti recudi fecit Goclenius An. 1606, cui praefixa est elegans Goldasti epistola de Crypticâ veterum Philosophoram disciplinâ. Multa hîc de παιδεία Ferrarius, qvam ille singularem vult esse vel facultatem vel habitum, qvâ qvis rectè de rebus omnibusque scientiis judicat. Definit enim per experientiam; atqve ille παιδείας habere dicitur, qvi in rerum tractatione diutina exercitatus collecta ad usum principia scientiis atove artibus cunctis suppeditat, simulqve illa esse cognoscit, ac analvticâ scientiâ instructo velut minister ejus offert. Verùm in illis de παιδεία &disciplinâ Encyclio à Ferrario dissentit Goldastus: Neqve enim per disciplinam Encyclion ἐγκυκλοπαιδείαν intelligit Goldastus, qui πε ἐγκυκλοπαιδείας singularem librum moliebatur, in qvo probare voluit, ἐγκύκλια veteribus μαθήματα propriè dicta, quibus primum etiam pueri informabantur: mathematicae enim artes populares erant, atqve iis primum instituebantur ingenui pueri, neqve ad acroamaticos sermones admittebantur, qvi in his rudes erant. Qvod qvidem in nostris Scholis qvoque fieri deberet: illae enim qvasi ansae Philosophiae sunt, ac mirificè acuunt ingenium. Non potest etiam eam ob causam Methodus aliqva universalis institui, qvod omnium rerum, imaginabilium praesertim, accurata non possit dari scientia, ac multa in problematicâ incertitudine subfistant, etiam in naturalibus. Qvare si vel maximè velis mathematica incededere ἀκριβεία, non licebit in omnibus. Hâc ergo parte succumbimus, ac fit saepè ut illam methodi ἀκριβεία confisi temerè de rebus, qvas non apprehendimus, judicemus, eaqve ut ficta &falsa repudiemus. Borellus in libro de motu animalium aliisque scriptis felicissimè mathematicâ methodo in veritates inqvisivit. Etiam Spinosa hujus methodi fuco Ethicam suam profanam incrustavit, cui eâdem methodo à Blienburgio responsum est. ICAP. CAP. VIII. DE VARIIS IN DOCTRINA PA