Latin
DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 423
Unproofread scanNot analysed yet
Proposuimus hactenuslinguarum cognitionem viâ Conversationis parandam; cui jam subnectimus alteram illam Institutionis viam: Neque enim credibile est, viâ aliqua extraordinariâ derepente alicui linguae intelligentiam oriri posse, nisi modo fortè miraculoso, qualem nemo sibi nunc facilè promittere poterit. Nisi forte etiam naturali aliquâ dispositione ad linguarum notitiam repentinam aliqvos ferri posse credamus, quod de quibusdam maniacis affirmare non veretur Huartus, qui linguam incognitam neque antea notam loquuntur, cujus ille exempla aliqva, &Pomponatius in libro de Incantationibus adducit, qui astrorum dispositionem hîc quoque in subsidium vocat. Non possum hoc loco praeterire insigne ac memorabile exemplum hominis Galli, cujus mentionem facit Mottaus Vayerus tomo a. Operum Gallicorum, epist. 61. p. 657. qui quacunque linguâ interrogatus, eâdem in somnis respondere potuit, cum praeter Gallicam non nisi rudem Italicae &Hispanicae notitiam haberet. Vocabatur is le Fevre, habitabatque Rotomagi. Vino adusto aut Hippocratico plenus felicior in linguis per somnum loquendis fuit, quàm aliàs. Fuit, qvi illum appellavit Candanensi linguâ, cui eadem ille respondit. Alius Anglico sermone aggressus est, &eodem respondere audivit. Fuit qui Tupinambarum voces, quas in itinerario legerat, recitabat, cum ille peregrinas voces regereret, quas adstans forte nauta Tupinambicas esse intellexit. Recitavit aliqua Graeca verba ex oratione Dominica, Thema natalitium. Praefecto navis in somno clarâ voce designavit praedixitque morte violentâ obiturum, quod caput Algol in ascendente haberet, qui &postea duello periit. Vigilans ille dormire videbatur, nam obtusi aliqvid &stupidi prae se ferebat, cum dormiens multo alacrior ac vigilantior videretur. Cum evigilaret, nihil de actis suis reminisci poterat, nisi quod ex intenso capitis dolore ipse judicaret, multis se quaestionibus &responsionibus vexatum fuisse. Monstrosum hoc omninò videtur ac altioris indaginis. Sollicitissimus illo loco in causis hujus rei indagandis est Vayerus. Sed nonsolvit omnes nodos, neque nos hic iis recensendis immorabimur. Ad viam Institutionis in Linguis procedimus. Eam oportet esse qvam brevissimam. Non enim probo illos, qui multitudine Regularum &Exceptionum onerant animos juveniles. Verum ego deprehendo, quod Fichetus in Arcanâ suâ Methodo cap. 12. monere voluit: linum admoneo in linguis perdiscendis, quas eruditas rocamus, Hebraicis, Arabicis, Graecis, omissis tricis minutarum observationum, tribus lectionibus tradenda legendi, declinandi atque conjugandi principia; quartam, rationem investigandi Thematis ac Radicis: tum ad legendos &interpretandos autores progrediendum &componendum; hoc probavi in viris ingeniosis: pueri diuturniore peulo indigent labore &fludio. Vernaculae porrò linguae, Italica, Hispanicae, Germanica AngliOOOE Anglica, usu &similitudine cum Latina &Gallica percipiuntur, &lectione ac versionibus, ut vocant, columnis hinc inde oppositis. Qvanti porrò sit linguarum peritia, pretio ipsarum scientiarum pensitandum est &fama doctrinae. Plerique nunc ita linguas tractant, non ut linguam doceant, sed ut Gramaticos faciant, qvae res omnium absurdissima est.