Latin
424.1 to 424.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 424.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Beccherus in suo opere didactico magnum se compendium docuisse nos existimat, qvod viâ derivationis pueros magnam vocabulorum copiam discere posset ostenderit; cum ego tamen hoc ut supervacuum seponendum esse existimem. Hoc labore annos ille transigit. Haec suâ sponte in legendis autoribus occurrent citra ullam memoriae fatigationem. Pauca sunt vocabula, qvorum usus in sermone civili est, caetera qvis curet? Artium scilicet &Opificiorum vocabula, qvae in ipsâ Româ vix omnes noverunt. Variè in addiscendis linguis peccatur: qvidam nimium superstitiosi &operosi sunt in regulis &praeceptis; qvidam exiguo tempore addisci posse volunt. E qvibus tamen hi caeteris tolerabiliores peccant. Autor Medicinae Mentis part. 2. p. 192. rectè de linguis addiscendis judicat. Etsi ea, qvae de compositione iermonis dicit, cum moderatione qvâdam intelligenda sint; è qvo locum paulò prolixiorem adducam, cum hoc argumentum optimè illustret Tres dantur in qvalibet lingua perfectionis gradus. Horum primus est linguam tantùm intelligere, non item loqui posse, id quod in quâvis linguâ omnium facillimè contingit. Etenim videmus peregrinantes incolas ejus regionis, quam adeunt, multo citius posse intelligere, qvam eos alloqvi. Secundus est praeter intelligentiam loqventium aut librorum omnia etiam ordinaria sine haesitatione posse eloqui, &hic gradus priore est difficilior. Tertius est difficillimus, ut eâdem linguâ de quavis materiâ exacte &qvodcunque libuerit, disserere, scriptumque possit componere. Cum itaque semper à facillimis sit exordiendum, non satis quis poterit mirari, quare contra manifestam rationem vulgò à re difficillimâ, hoc est, ab ultimo gradu in puerorum institutione initium fiat. Est autem hujus rei ratio in promptu: quia omnes consuetudine ducimur, non sanâ ratione, &commissos hâc in re errores utut quis palpârit, pix tamen emendârit. Praeceptor quippe hâc ratione supersedere multo labore potest, nec aliud facit, qua ut exercitia latinè reddenda discipulo proponat, reliquum qvod est temporis ipse in otio transigit, sudante interim discipulo sibi soli relicto, seseque in omnem miserè torquente formam; ubi è contrario secundum methodum à me hic tradendam discipulo parum, praeceptori multum, imò omnis ferè incumbat labor: quâ methodo si vulgares uterentur paedagogi, non tam multos simul discipulos, ut jam sit, prae nimio labore possent informare.