Latin
DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 427
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non latere etiam alios admirabile hoc secretum, sex annis ante hanc Epistolam Kuhlmanni editam Beccherus in Methodo suâ didacticâ ostendit. Mormius qvoqve in Arcanis Collegii sui Rosiani singularem in linguarum cognitione informationem memorat p. 68. Rosius Doctor noster, condolens aerumnis &impensis, qvas faciunt parentes, qvi silios suos Latinis literis inobuendos tradunt; sudoribus item, quibus juvenes pluribus annis anhelant, unicae lingua hujus gratia, tum &adultis, qvi propter diuturnitatem &difficultatem à tantogentium vinculo arcentur; excogitavit methodum familiarissimam &facilem, qvâ ad summum auni spatio Latinam linguam intelligere &eloqvi quilibet possit, cujuscunqve sit status aetatis &conditionis. Imò si qvis diligentius incumbat, mense sextore desideratâ potietur. Regula ad id sunt faciles intellectu, &ita nobiles, ut etiam lingua cujuslibes vernacula rationes &proprietat es edoceant. Nostri vero discipuli cum aliis, qvi vulgari methodo dant