Latin
427
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 427-2
Unproofread scanNot analysed yet
operam, disputando congredi amant; quicum hanc methodum ignorent, nostri vero norint utramque, ut nil perfectius desidentri qveat, ad fingula illi obntescunt. Hac etiam methodo omnes aliae lingua doceri possut, si nobis vacaret eam illis accommodare. Regula enim illae ex naturâ omnium linguarum &proportione secretâ, quâ omnes inter se conferuntur, sunt eruta. De hoc arcano librum conscripsimus, cumtabulis rem ad oculos demonstrantibus, quem amici in lucem edi saepius petunt: verùm hac temporum malignitas periculum est ne solidam litearum culturam minus dignè sit habitura, De linguà Latinâ intra sex menses docendâ Schenckius ille Mnemonices Magister singularem librum scripsit. Extat qvoqve Jani Rurgersi Epigramma inter Poëmata ejus in Gerhardum Tuningium, qvi sex mensibus accuratissimè linguam Latinam didicerit, unoqve triennio totum studiorum cursum absolverit. Geinandi qvoqve pueri singulare exemplum est, de qvo Grotius in Poëmatibus, pag. 196.