Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 44
Unproofread scanNot analysed yet
Qvi in Ecclesiâ Romanâ Bibliothecae praeerat, teste Onuphrio Panvinio tractatu de Bibliothecâ Vaticanâ, Cancellarius vocabatur; cujus ille munus describit: Bibliothecam &omnia ejus volumina accuratissimè custodire; Bullas sive diplomata vel Epistolas decretales Pontificum scribere, &si opus erat, dictare; Acta Conciliorum &Synodalia exscribere &conservare; tandemque apud Romanum Pontificem omnia praestare, qvae sedis Apostolicae Cancellarii nostro tempore faciunt. Erat verò olim Cancellariorum non ista dignitas, qvae posteà fuit. De cujus nominis primâ origine, variaque acceptione, dignitatis incrementô, legendi omninò sunt Casaubonus in Flavii Vopisci Carinum loco illo: Praefectum arbi unum ex Cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquid, nec dici; Et Salmasius, qui luculentius omnia excussit, &in nonnullis à Casaubono dissentit. Comparari possunt, qvi honestiore ex iis loco erant, cum Scribis nostratibus, aut qui à secretis sunt. Tum verò, cùm Bibliothecae praeerant, Archivariis nostratibus similes erant: nam curae actorum publicorum Bibliothecae cura accessit, cum illa ab uno commodè ordinari potuerit. Adeatur Onuphrius Panvinius ipso illo saepiùs citato loco, ubi ait; Conveniens visum fuit, ut is potissimum esset Papae amanuensis, scilicet scribarum Princeps, vel à secretis, qui etiam Pontificiam Bibliothecariam, quae tunc erat, velut Cancellaria quaedam, sive ut nunc loquimur, secretaria, tractaret: nostris verò temporibus haec munia sunt divisa. Idem Panvinius libro de Rebus Lateranensibus Vice-Cancellarium Ecclesiae Romanae ejusdem semper fuisse Bibliothecarium, &postremum, qui functus est utroqve officio sub Bonifacio VIII. Benedicto II. &Clemente V, fuisse Papinianum Episcopum Parmensem. Nam Notarii &Secretarii olim illi fuerunt cum Episcopis pari dignitate, de quibus Leonadus Aretinus Epist. lib. 5. pag. 225. ubi Secretarios honore &dignitate excellentiores Advocatis esse contendit. Post hunc ait nullum Vice- Cancellarium praefuisse Ecclesiae Lateranensi, sed Romanâ curiâ trans Alpes in Gallias à Clemente traductâ, novaque Bibliothecâ Pontificiâ Avenione constitutâ Vice-Cancellarii munus à Bibliothecario distinctum fuisse. Demum Sixtum IV. novâ in Vaticanô Bibliothecâ constructâ, officium Bibliothecarii à Sacristae munere, cui adjunctum fuerat, distinxisse. Fuere &sui Ecclesiis Cathedralibus Bibliothecarii, qvi libros Ecclesiasticos custodiebant, &literas &diplomata Episcoporum describebant. Extat Valentiniani, Valentis &Gratiani AAA. constitutio lib. 14. tit. 9. Cod. Theod. de studiis liberalibus Urbis &Romanae &Constantinovolitanae, qvâ Bibliothecae cura idoneis hominibus de Clero committitur. Sed fuit chartarum &publicarum literarum cura &olim &posteà distincta. Qvi Romae fuerint Actorum publicorum custodes, notum est. Legendus est Bonifacius de Archivis c. 8. Vocabantur in Ecclesiâ orientali Chartophylaces, qvi &Bibliothecae simul &Archivis praeerant, de qvibus legi possunt, qvae Carolus de Fresne in Glossario suo congessit. Apud Gallos distinguebantur nomina illorum, qvi Bibliothecae praeerant; Sunt enim in Regiâ Bibliothecâ Maistres de la librarie, &Magistri Bibliothecae, viri in illustri dignitate constituti, &Bibliothecarii minores, de qvibus Ludovicus Jacobi Tr. de Biblioth. cap. 3 videri potest. Magistri Bibliothecae fuerunt Guilielmus Budaeus, qvi praeterea libellorum supplicum Magister fuit, Petrus Castellanus, Petrus Montaureus, Jacobus Amiotus, Thuani, Pater &Filius, Hieron. Bignonius, celeberrima nomina.