Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 45
Unproofread scanNot analysed yet
Apud antiqvos etiam servis haec cura demandata fuit, deque illis Pignorius in libro de Servis p. 108. &seqq. pluribus egit. De Bibliothecarii officio multa Hottingerus in Bibliothecario qvadripartito. Solet qvoque Bibliothecariae curae addi nummorum, marmorum vetustiorum &rariorum naturae collectio, ut omnia illa, qvae ad ingenii culturam pertinent, uno loco congerantur. Qvicqvid enim vel rerum natura sinu suo recondit, quicqvid temporum &seculorum characterem exhibet, ut marmora &nummi, illud cum scientiarum arcanis, qvae libris continentur, rectè conjungitur. De nummis, cimeliis, naturae arcanis catalogi non pauci extant. Qvi naturae rariora collegerunt, sub nomine Museorum illa publicarunt, qvorum enarrationem universalem instituere voluit Croix de la Maine, teste Ludovico Jacobi, Tr. de Biblioth. p. 674. qvae ut puto unà cum ejus Bibliothecâ universali, qvam moliebatur, periit. Extant integri de naturae rarioribus libri Calceolarii, Septalii, Aldrovandi, de qvibus in physicis plura. Multa talia musea notavit Ludovicus Jacobi in Tractatu de Bibliothecis &in Itinerario suo Monconisius. Est &Italus aliqvis, qvi Museorum &Cimeliothecarum integram historiam promisit. Sed de his suo loco. Procedimus ad Bibliothecas ipsas, qvas accuratiùs nosse Bibliothecarius, id est literatus ac Polyhistor, debet. Cùm enim omnis doctrina vel per mortuos, vel per vivos magistros propagetur, vivi facilè intereant, mortui immortales sint, nec nisi per ipsos vivos magistros habeamus, necessaria illarum cognitio est Polyhistori. Tenenda ergo est omnis historia bibliothecaria, quae his praecipuè absolvitur capitibus (1.) Cognitione Bibliothecarum prisci novique temporis, qvae olim extiterunt, hodieque supersunt, publicarum, privatarum. (2. )Autorum, qvi libros recensent, collectione &collatione diligenti: Et qvidem qvod ad primum attinet, praemonendum est, insanire illos, qvi rei Bibliothecariae studium vituperant &dissvadent, è qvibus Claudium Verdierum nomino, Antonii filium, hominem propemodùm insanum, qvi in censione Autorum, audaci, ridiculâ &stultâ (nam in omnibus etiam optimis qvaerit, qvae notare possit) p. 168 miserâ planè &jejunâ declamatione, omnem curam Bibliothecariam, ut rem inutilem, stolidis ac ineptis rationibus damnat. Non est operae pretium nugis illis immorari: sunt enim non sani hominis verba, sed furentis μεμε θυσμέναι ῥήματς. Extremum dementiae argumentum est omnia quae exqvisitioris judicii Viri aut invenerunt aut approbarunt, improbare. Ex hoc libro, ut ex ungue Leo, aestimari voluit, aestimanda ex unguiculis felis literaria. Sed mittamus hominem, &qvod res est agamus. De Bibliothecis antiqvi novique temporis in universum aliqvi scripsere, sed ita scripsere, ut multa aliis post se comemoranda relinqverent. Sumpsit sibi argumentum hoc tractandum Ludovicus Jacob. Carmelita, cujus jam saepiùs mentionem fecijumus. Post illum Lomeierus, Gallesius, de qvibus singulis peculiari capite sodicium nostrum exponemus.