Latin
478.1 to 478.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 478.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)Verùm sint illi amici tui; praedicent illi te, atque in coelum esserant; efficiis te proseqvantur, colant, observent; ut illi te unum sibi vindicent, non patiar. nam descendam cum illis in pulchrum de principatu inter amicos tuos certamen; qui (quae Dei Termini formula fuit) nemini concedo. (2.) Non ego quidem fidem illorum in dubium voco: Qvam enim verbis promittunt, credere nolle summa esset diffidentia. Ego tamenre ipsa praestabo verborum parcum quidem, sed opere effusum, ut majores meos in salute tuâ curanda conatus, quam illorum, deprebendas: Exemplum V. Formula Ciceronis haec est ex Epist. 17. lib. II. F. Grata vehementer est memoria nostri tua, quam literis significasti; quam ut conserves, non qvod de tua constantiae dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogoVariatio 1. Nihil est nostri memoriâ jucundius, quam literae tuae nuper mihi declararunt; illam ut propriam perpetuamque esse velis, penitus te rogo, non qvod de voluntate constantiaque tua dubitandum mihi esse existimem, sed quia solenne illud nostrum in Epistolis servandum est. Pariatio 2. Invaluit illa increbuitque scribendi consuetudo, ut amicis nostri memoriam ubiqve cantemus: hunc itaque morem potius secutus, à te contendo, ut, qui fuisti, noster esse velis; non ut fidem tuam ac amorem, quem literis tuis mihi repraesentatum esse gaudeo, inexploratum aut incognitum mihi credam. Variatio. 3. Multum te ob literas tuas amo, qvibus te nominis mei cupidissimum studiosissimumque cognovi: hunc ut animum mihi serves, à te majorem in modum peto; non qvod te tam volaticum mobilemque in affectibus esse existimem, sed qvoniam ille mos est, ut mutuis verborum lenociniis, qvi literas scribunt, se invitent. Variatio 4. Eo libentiùs tuas complexus sum literas, quo illae in memoria nostri pleniores uberionesque fuere. Huic amori tuo ut constantiam adderes, rogarem, si ullam in te inconstantiam dissimilitudinemque rerum &consiliorum unqvam deprehenderem. Hanc cum de te vel cogitasse piaculum foret, quo verborum tamen pompae satisfiat, ut me porro ames, rogatum volo.