Latin
478.5 to 478.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 478.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Variatio 5. Magna affectus tui vis ex epistola tua elucet; multa illic est nostri memoria, ut nihil fieri potuerit honoratius, nihil mihi acciderit jucundius. Non levi fortassis te affecerim injuriâ, si rogarim, ut in isto amore perseveres: le vitatem enim in te amantissimo mei viro accusari viderer. Rogo tę tamen, atque ideo rogo, ne qvicqvam ab amore consueto alienum admisisse videar. Variatio 6. Mirificam è literis tuis accepi voluptatem, qvod in memoria tua penitus nomen nostrum insedisse intelligam. Nihil igitur tota cogitatione mea vehementiusque optaverim, qvam ut, qualem te hactenus ostendisti, semper nobis praestes, &amori nostro insenescas. Qvo etsi te arguere, ut vagum instabilemque videar, tu tamen benigniùs amicorum vota interpretaberis, qvi in isto literarum comercio ambitiosius in officiis se provocare consverunt. Pariatio 7. Onos felices, qvi literis tuis non solùm honorati, sed studiis officiisque tuis ornati sumus! Quod si ad hunc officiorum cumulum perennitas accesserit, omnia à te habebo: sed parum circumspectè habiturum me dico, qvi jamdudum in plenissimam animi tui possessionem missus, nunqvam, nisi temeritatis te accusem, inde ejici possim.