Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 48
Unproofread scanNot analysed yet
Post diluvium Pentateucho nihil antiqvius esse plerorumqve est sententia, qvanqvam de Abrahami qvodam libro, qvi Liber Creationis inscribatur, et fundamenta Cabalae obscurè doceat, Judaei multa tradunt. Unde de Abrahami in Aegypto &Indiâ Scholis, ex qvibus Bramines qvasi Abramines dicti, multa Postellus, qvi nescio qvâ fide cap. 15. lib. cit. pronunciat: Apud Indos latent infiniti historiarum &librorum antediluvianorum thesauri, qvos nos expectare unà cum Enochianis opus est, anteqvam claritatem absolutam rerum Mosaicarum cernamus. Et tamen in titulo libri origines suas se ex libris Noachi &Henochi eruisse venditat, qvae ἀντιφητικῶς ἀντικείμενα esse nemo non videt. In Pentateucho libri allegantur nonnulli illo, ut videtur, antiqviores, ut liber bellorum Domini Num. 21. V. 14. Liber pacti Exod. 24. V. 7. de qvibus variae adferuntur sententiae, qvas recenset Lomeierus, c. 2. Qvod in sceleratae calumniae occasionem trahit infamis Atheismi propugnator Spinosa in Tractatu Theologico- Politico cap. 5. ubi pluribus argumentis contendit, Pentateuchum non esse à Moyse scriptum, sed ab alio Autore, qvi laudat illic libros bellorum Domini &Librum pacti à Moyse conscriptos, qvibus responderunt veritatis divinae Hyperaspistae. Videmus in sacri codicis libris multos alios passim laudari, qvorum memoria nunc planè ac ipsis Judaeis periit, de qvibus Lomeierus cap. 3. Neander in Praefat: Erot. Graec. linguae. Meminit &Beniamin Tudelensis in itinerario suo, Bibliothecae librorum primi &secundi templi, qvam extare in ripâ Euphratis apud sepulchrum Ezechielis Prophetae ait. Fabulosum hunc Autorem omnes habent. Sed tamen Petrus della Valle in Itinerario suo hujus sepulchri meminit, qvod adire, nescio qvibus obstaculis impeditus, neglexit; licet deBibliothecâ nihil. Magnifica multa de numerosissimâ X millium librorum Bibliothecâ, apud Aethiopiae Imperatorem nonnullis narrantur. Sed Ludolphus in Historiâ suâ Aethiopicâ ! 4. cap. 1. suaviter ea somnia ridet, qvi familiari cum Gregorii Abyssini converfatione omnia ejus regni arcana perscrutatus est: Paucissimos illic libros nominat, è qvibus I. Gloria Regum, in qvô historia Reginae Sabae aliaeqve plures leguntur. 2 Chronicon 3. Liber Philosophiae, cujus aliqvod in Aethiopiâ pretium est. 4. Scala vocabularium. Nulla verò ex illis mysteria speranda Ludosphus, ex insigni hominum in philosophiâ ac medicinâ ruditate probat, cujus aliqvot ille documenta adducit. Non eqvidem negaverim, omnia ignota pro magnificis saepè haberi, &à multis mysteria fingi, ut mirabilia dixisse videantur: sed tamen &multa in abs condito etiam ultra hominum suspiciones latere, certum est. De Salomonis libris alicubi eos extare fama est. Suidas in Ezechia illum librum ἱαμάτων καντὸς πάθους scripsisse perhibet.