Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 49
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes Picus Comes Mirandulanus testatur, scriptum esse à Salomone librum, cui titulus Sapientia sit, non qvi nunc in manibus sit, Philonis opus, sed alterum Hierosolymitanâ sacratiore linguâ compositum, in qvo ipse Salomon naturae rerum interpres omnem se illius modi disciplinam fateatur de Mosaicae legis penetralibus accepisse. Salomonis Herbarium Arabicâ linguâ in paucissimorum qvorundam manibus esse nonnulli volunt, unde magna in arte medicâ miracula patraverint. Qvanto non desiderio multi in libros illos LXX. Esdrae de Cabalisticis secretis feruntur? qvos alicubi tamen extare credibile est. Multa sunt in his scriptis Judaicis mysteria rerum naturalium ac secretioris Metaphysicae recondita, qvae imperitis hominibus ut nugatoria videntur. De Rabbinicis scriptis legendus est Buxtorffius, Plantavicius, Hottingerus, &qvi nondum omnibus innotuit Julius Bartolocejus Abbas Congregat. S. Bernard. Ord. Cisterc. Romae in Monasterio S. Prudentianae, qvi edidit Bibliothecam Rabbinicam opus trium voluminum, in qvo maximam partem, MSta Bibliothecae Vaticanae Hebraica cum catalogo editorum librorum recenset, &multa de aetate autorum, genere scribendi &materiâ annotat. Apud Aegyptios, qvorum antiqvitates non cum Graecis tantum, sed &cum Hebraeis ipsis, ultra qvàm per religionem permitti poterat, contendit Marshamus in doctissimo Canone suo Chronologico, jam tùm ab omni aevo Bibliothecas fuisse non temerè aliqvis negaverit. Praeterqvam enim, qvod Josephi testimonio maximam semper curam actorum publicorum habuerint, qvibus cura librorum semper conjuncta fuit, illud non obscuro argumento est, qvod Graecorum Philosophi, qvi prae reliqvis sapuerunt, ex Aegypto, a sacerdotibus rei literariae ac librorum perpetuis custodibus, arcaniores hauserint scientias. Videndus de Aegyptiis Bibliothecis &re literariâ est Diodorus Siculus lib. 1. ubi de Osmandyae Bibliothecâ &magnificâ operum structurâ, quae non immeritò Kircherum in Turri Babel. lib, 2. sect. 3. c. 3. in admirationem rapit: Haec ego opera, ineit ille, si paulò penitius considero, ausim sanctè affirmare, hosce summi ingenii homines uti nihil eos humanarum scientiarum latuit, ita earum ope humanis qvoque operibus majora praestitisse, cùm vel in unâ fabricâ efformandâ omnes artes &scientias Physicam &Mathematicam conspirasse videam. Quis hodiè simile quid attentare audeat, nisi totius natura consultus, nisi totius Arithmeticae, Geometria, Opticae, Astronomiae, Mechanicae, Staticae, coeterarumque artium doctrinis eruditus! Qvod si ergò tanta artis perfectio in illis operibus fuit; qvos non in tàm splendido domiciiio sapientiae thesauros latitasse credibile est? Opera enim de magistris &doctrinâ, qvae libris illis continebantur, testabantur. Apud Chaldaeos qvoque, rerum omnium curiosissimos homines, magnam rei literariae &librariae, ac antiqvissimorum monumentorum curam fuisse, certius est qvàm ut à qvoqvam negari possit. Quae ex illis fragmenta habemus, coeterorum historicorum tempora longè antecedunt. Berosus Sacerdos Chaldaeus (cujus filiam Sibyllam, qvae postea Cumas venit, Justinus Martyr in Paraenes. ad Graecos pag. 34. lit. E. facit, qvo tamen insigni Anachronismo Montacutius in Analect. Ecclesiast. exercit. 4. illum liberat, ab Glossatore iuepto illa verba interjecta judicans) paulò ante principatum Alexandri Magni libros III.