Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 50
Unproofread scanNot analysed yet
rerum Chaldaico-Assyriacarum scripsit, qvem antiqvi autores passim laudant. Josephus in Antiqvitatibus Judaicis passim ejus meminit: cui pares sunt Manetho &Metasthenes, vel potiùs Megasthenes, Aegyptiacarum Persicarum aliarumque rerum scriptores, qvorum omnium fragmenta diligenter collegit Scaliger in opere suo Chronologico. Qvi libri cùm ab omnibus desiderarentur, Annius Viterbiensis ordinis praedicatorum Anno 1437. natus, vir linguae latinae, Graecae, Chaldaicae, Arabicae eruditus &antiqvitatis studiosissimus, qvibus elogiis Leander in Italiâ suâ eum effert, Berosi qvinque libros cum aliis qvibusdam in lucem produxit, commentariisque illustravit. Sed jam dudum ab eruditis adversus hunc Annium, ut veteratorem &falsarium, conclamatum est, &illa producuntur argumenta, qvae elidi nullâ ratione possunt, de qvibus legendus Tilemannus in Dise. Philolog. de Historicorum delectu p. 76. &Vossius de Historicis Graecis lib. 1. cap. 22. Non desunt tamen, qvi modestius de hoc scripto ejusque autore censendum esse existimant, &aliquid tamen in illo veri sibi deprehendere videntur. In qvibus David Chytraeus lib. de lect. Hist. Munsterus lib. 5. Cosmograph. cap. 8. qvi temerarium qvendam genuinis &veris Berosi laboribus aliqvid lolii immiscuisse judicat, Annium verò à falsi suspicione excusat. Dionysii qvoque Gothofredi in praefat. Historicor. antiquor. Rom. benignior de illis Annii Berosianis sententia est. Qvae etsi nonnullis contemnenda videntur, ac desperatissima Annii causa plerisque habetur, acerrima tamen inter eruditos viros ante aliqvot annos super hoc argumento excitata contentio est. Nam ex ossibus Anniultor surrexit, ex eodem scil. ordine Thomas Mazza, qvi Apologiam pro illo scripsit, qvem tamen &alius Anonymus Nobilis, alio libro, sed hactenus inedito, refutavit, ut ex Gregor. Let. Italiâ regnant. part. 4. lib. 3. pag. 329. constat. Qvod Maziae scriptum qvanqvam summo studio qvaesitum videre nondum mihi contigit: neque magnoperè aestimandum videretur, nisi me Macedi, incomparabilis omni doctrinarum genere, maximoque judicio praediti viri, de qvo alibi plura dicturus sum, autoritas moveret. Ille enim adversus Nobilis Anonymi Invectivam singulari scripto Thomam Mazzam strenuè defendit, non aliâ qvam veritatis causâ inductus, ut ex praefatione illâ Macedi, qvem Gregor. Let. eo in loco apposuit, patet. Suscepi, inqvit, defensionem tùm studio tuendi Patris Inquisitoris Mazza innocentiam, tum veritatem, quae mihi semper cordi est, vindicandi. De ipso vero opere Maxiae ita judicat: Difficile aggressus est opus, quod Apologiam scripsit pro Annio Viterbiensi, sui ordinis fratre, magni nominis viro, ut ejus fidem à plerisque Autoribus in dubium vocatam assereret, &ab objectis calumniis vindicaret. In quo certè mirum est, quantum studii &opera posuerit, quàm se ingeniosum &eruditum ostendat, ut propè miraculo legentibus videatur, potuisse in re tàm spinosa floridè, tam obscura nitidè, tàm sterili facundè, tàm jejunam eruditè se gerere: Quod ego opus cum legissem, magnoperè sum admiratus. Eodem in loco haec habet: Legeram ante à hunc Apologeticum vernaculâ linguâ scriptum, qui mihi vehementer placuerat, tùm propter novitatem operis, tùm propter styli granditatem, tùm propter dictionis elegantiam, tùm praecipuè propter copiam eruditionis, eumque judicavi omnibus numeris absolutum.