Latin
504.5 to 504.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 504.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque in publicis tibi unqvam deero, modo ipse non turbem negotium, cujus conficiendi securior per alios via est: Ad tuam enim utilitatem omnia refero, eoque consilia mea dirigo, ne saluti tuae obsistant, cum tu profutura esse existimas, de meâ vel dignitate vel comodo parum sollicitus. Rectius itaque, me judice, facies, si cogitationem omnem de Spartâ nâc obtinendâ abjeceris, &in aliam, qvae ultrò tibi offertur, animum tuum converteris. Vale. Fetitoria, quà à Patrono commendationem petimus ad Principem, pro Spartâ aliquâ obtinendâ, ex Ep. 30. lib. 7. Ut nullam diem sinclinea abire Apelles volebat; ita tu nullum sine literis perscriptis tabellarium. Multae inter nos magnaeque intercedunt officiorum rationes, quas nunqvam adeò accurate subduxeris, quin potissima in acceptis meis referre sit necesse: qvibus ego solvendis si par non sum, addico me tibi ex aere tuo mancipium, qvo utaris fruarisque, prout commodum tibi visum fuerit. Tui enim beneficii res est, qvod aliqvo loco sumus, qvod in luce hominum sermonibusque versamur. Qvod placere viris doctis, &qvidem eorum principibus possumus, à tuâ autoritate procedit.