Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 505
Unproofread scanNot analysed yet
Qvando ergo nos semel reddidisti tibi obnoxios, adde superioribus tuis beneficiis unum hoc maximumque, ut tua commendatione innotescamus viro illi magno, quem omnes suspiciunt, admirantur, in coelum evehuntlaudibus, si qva tibi ulla homuncionis hujus cura est. Hâcme ambitione laborare non diffiteor, ut viro illi placeroincredibiliter cupiam. Quae si in me non reprehendenda est penitus, tu facies comendatione tuâ, ut voto hoc nostro fruamur, qui &apud illum in gratiam me ponere potes, &qvod ab amico sperare licet, cupis. Nullum mihi hoc beneficio tuo majus obtingere potest, gratulabimurque nobis, si per te impetraverimus, qvod tam anxiè à nobis quaesitum est. Dabimus vicissim operam, ne in ingratum hominem tot merita tua collata esse videantur. Alia petitoria, ex Epist. 20. lib. 15. quâ quis Amicum per Galliam &Italiam peregrinantem petit, ut saepius scribat. Etsi juxta cum ignarissimis scio, qvo in loco te deprehensurae sint meae literae, jam κοσμοπολίτην, totoqve coelo, totqve terris à me disjunctum, dedi tamen Agapeto nostro, ut non illas tantùm tibi afferret, sed &librum, quem nuper in lucem misimus. Qvod si ergo ipsi tam felici esse licet, ut in te incidat, habe hoc amoris nostri monumentum, lege, cense, &quid tibi super hoc argumento videbitur, rescribe. Tuas enim literas, ut diuturnam explere fitim cupiens, exspecto, quas cum tu promiseris frequentissimas, adeò malum nunc nomen es, ut totus obmutescas. Sunt vero causae &graves &multae, quae te potiùs ad scribendumlacessant, quam me, qvi excusatus ero, si frequentiùs etiam scribenti tardius respondeam. Nusqvam tu certo loco consistis, atqve eò, qvorsum te impellunt vel repentina vota &desideria, vel occasiones temporum &locorum, itinera tua dirigis; cum hic ego patriae, domui, imo parietibus affixus &libris, exspectare semper possim, unde unde tuae ad me advolent literae. Qvod si hoc tibi contemnendum videtur, tantine apud te patriae amor est &cognatorum tuorum, ut eorum memoria tibi obverseturanimo, ut aurem vellicet; de qvibus omnibus certior fieri nonnisi literis meis potes? Accedunt denique tua negotia, qvae fidei meae comendasti; de iis certè explorare te convenit, utrum feliciter curentur, an segniùs expediantur, si molestum Aaaa 3 lestum tibi est, novis exterarum rerum deliciis animum earum cupidissimum pasce re. Quod facere tamen solent amici, tam exiguo certè officio non difficilesfu turi, ut necessariorum integram sibi amicitiam conservent. Illud movere te qvoque poterat, nos tui studiosissimos tuae salutis causâ angi, ne te forte aliqua, ut fieri solet in itinere, pericula circumveniant, aut ex incomodis coeli peregrini valetudo tua aliqvid detrimenti capiat. Quâ ut nos sollicitudine liberes, tibi omnino danda est opera.