Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 508
Unproofread scanNot analysed yet
Amor ergo meus impulit, ut ad te scriberem; &qvoniam omnia suma tum opibus, tum prudentia in Rep. complecteris, animum tibi meum declarare volui, cum ipse tibi &per te Reip. benè prospectum vellem. Sic enim existimo, neque me fallet, ut arbitror, opinio, eodem abs te animo, quo abs me profecta sunt, accipi debere, neqve ob sumam virtutem aeqvitatemque tuam vel suspicari sinistram mentem possum. Vides, qvid afflictae patriae tempora reqvirant, qvae illi spes, qvae res, quàm miserae sint, qvem illa velut è machina Deum exspectet. Tu Verò vivis publico bono, in te ora convertunt omnes, in te velut in anchora sacra confidunt; nec puto, falli illos opinione suâ, modo tu praestes, ne spe suâ dejiciantur. Nosti optime, qvid hactenus in tuam virtutem injurii rumusculorum sparserint nebulones nonnulli, qvasi scilicet negligentiùs salutem publicam tractaveris, parumque pensi habueris, an staret caderetve Resp. Illis ego os, quoties tulit occasio, obturavi; neqve persuadere mihi possum in re vel minima fuisse abs te peccatum, qui animum habes ad temporum &fortunae fulmina jamdudum obfirmatum; aut si qvicqvam remissius egisti, servasse te puto vires integras &latera Reip. ruinam minitanti, alio tempore magis profutura. Nunc ergo cum in illum statum res nostrae sint deductae, ut spei vix locus relictus sit, foris nos vellicante Gallo, domi insidias struentibus Catilinis, animum tuum extende, exprome istorum consiliorum thesauros, atque in id curam cogitationemqve impende, qvâ arte averti à Rep. extrema possint pericula. Haec tibi, ut est ad Reip. salutem honestissima, ita unica ad tuam gloriam, via. Nisi publico amore ductus haec scriberem, vix excusari posset mea audacia. Nunc verò cum his stimulis agitatum me ipse sentire possis, da operam, ut eidem à tuo ingenio profecti te fortius incendant stimuli; qvo dignitatem, qvae per se suma est, tam praeclarâ occasione ad posteros, &ultra omnia secula extollas. Vale Responsoria ad priorem epistolam, ex Ep. 4. lib. 10.