Latin
509.1 to 509.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 509.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ita plane est, ut scribis; viae omnes interclusae sunt, neqveqvisqvam ad vos excurrere tabellarius per has viarum molestias potest, qvo factum est, ut sileat inter nos literarum comercium, qvod nullo tempore mihi tecum potest esse ingratum. Nihil enim profectò est, quod tui causa subire nolim: patent tibi mea officia, totus ego tuus sum, &in tui amorem tot me impellunt causae, ut vel fine literis tuis nominis tui memoria mihi semper in animo haereat, imò planè ob oculos merita tua versentur. De meâ itaque fide ne dubites, rogo, qvi in te colendo patriam mihi constituerim sanctitatem: parebo tuis consiliis, qvae ut sunt prudentiae plenissima, ita affectum tuum omnibus numeris absolutum testantur. In utroqve te admiror, qvi, ut amorem mihi tuum declarares, prudentissimo consilio subvenisti; ut prudentiam ostenderes, bonae voluntatis quasi nuntio atqve interprete usus fuisti. Ame ipso, imò â bonâ mente abirem, si tuis ego monitis locum non relinqverem; ideoque vel sola voluntatis tuae declaratio animum nutantem confirmaret. At verò nihil dubito, nullâ in re haereo, eodem spes votaqve mea collineant, qvò tu respiciendum esse putasti. Qvid autem esset, cujus gratia ab hoc proposito me paterer dimoveri? dudum ego tot fortunae beneficiis mactatus, cujusego favorem ambiam? cujus lucri spes me illiciat? qvi cum semper mihi honorem propositum habuerim, unum hoc bonae famae beneficium rebus meis addi posse sperem. Qvicquid itaqve meis movere potero viribus, id ut Reip. bono fiat, omnem operam curamque impendam. Scis, quanta sit sensuum &animorum nostrorum conspiratio: Nam vel absentem videre mihi videor, ac audire salutaria instillantem praecepta, quae quidem adeò tenaciter animo meo insident, ut intuis totus habitare consiliis videar. Insanae plebis rumusculos, non est, ut cures; non norunt illi, qvid intus geratur, &secundum speciem rerumjudicant, earum verò abditas causas non perrumpunt. Videbis aliquando, me rem omnem ita gessisse, ut non sit, de qvo reprehendere me jure possis. Ego certè nihil impensiùs cupio, qvam ut tibi virisque bonis mea placeant studia; placebunt autem, si Reip.