Latin
548
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 548
Unproofread scanNot analysed yet
Novie, cum thalamum subit pudicum?
Nosti, quod meretrix torum relinquens,
Vino pelliculam replere adusto.
Nosti cudere, sarcinare nosti;
Nosti suaviloquum sonare carmen;
Nosti suavisonos ferire nervos.
Nosti ducere, praecinente chordâ,
Motus ad numerum lyrae canentis;
Nosti texere tela sportulasque,
Et pellucida flare vitra nosti.
Nosti concoquere optimum metallum,
Nosti concoquere optimum Falernum.
Nosti, cum moritur vel hic vel ille,
Praeconis vice funus indicare.
Mentiri quoque, si quid illud artis;
Vnus praereliquis, Philerge, nosti.
Es custos ovium boumque custos,
Es tonsor bonus, &malus Machanor,
Mercator bonus es, bonusque sutor,
Patronus bonus es, bonusque ttor.
Et toris agis hoc &hde diebus.
Si desit, quod agas, Philerge, nebis.
In toto tamen oppido; Philerge,
Non mendicior ullus est Philergo;
Nemo pauperior, Philerge, quàm tu.
Quid dicam? Magis hoc magisque miror,
Cum tot res facias, Philerge, semper,
Remtamen facias, Philerge, nunquam.
Eâdem ratione, si quis Egigramma illud breve Martialis: Omniacastor emit:
Sic siet, ut omnia vendas, In Epigramma circumscriptum mutare velit, hoc
modo instituet, ut Antecedens: Omnia Castor emis, per figuram enumerationis dilatarit:
Quid non Castor emis? talenta fundis,
Ut possis Tibi comparare fundos,
Villas, praedia, vineas &hortos.
Percursas fora, nundinas, tabernas,
Et merces Tyriasque Cypriasque.
Et quod venerat ultimis ab indis,
Praesenti licitaris usque nummo:
Merpogle
Mercaris tabulas, specilla, gommas,
Sculpta Phidiaco sigilla coelo,
Pocla murrhina, vina digna poclis,
Aulaea Attalico superba culiu.
Nil tibi satis est: sed hinc ubi omnes
Exhausti loculosque zoxulasque,
Quid nunc castor ares? inepte Castor?
Emisti omnia, Castor, empta vendes.
Ita Consequens, in quo acumen consistit, eleganter Antecedens prolixiu