Latin
549
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 549
Unproofread scanNot analysed yet
deductum terminabit, dum lectoris animus, per ambages illas suspensus, inexspectato brevi acumine vehementer delectatur. Inter exercitia Metaphrasium ac Paraphrasium, aliarumque imitationum referri possunt etiam descriptiones variae, Temporum, Locorum, ut veris, Aestatis, Sylvarum, Montium, Iconographiae; item comparationes, quae inter ornamenta carminum sunt. Hîc ad ductum veterum se exerceat Tyro, jam contrahendo, jam dilatando. Sic apud Ovid. lib. I. Fastor. à vers. 152. ad v. 156. describitur. Id imitatione per 12. versus ita extendes: