Latin
CAPUT
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 6
Unproofread scanNot analysed yet
veteres, nullo doctore percepit; idemque de Manlio Equite Plinius, de se ipso Augustinus gloriatur. E recentioribus Cujacio in Jurisprudentiâ, Budaeo in humanioribus literis, Mureto in arte Oratoriâ, at quibus viris! summam sine praeceptoris operâ perfectionem obtigisse, referente in dissertatione de studio literali Gabriele Naudaeo, miraculo propius est. De se ipso narrat Jovianus Pontanus magnus &Poëta &Philosophus, quod versus facere, coeli cursum metiri, destitutus Praeceptoribus didicerit, testante Paganino Gaudentio in suo Inst. Acad. Tit. de promptitudine Professoriâ. Guiliclmum quoque Postellum in linguarum penè omnium cognitione, Petrum Ramum in Philosophiae studiis, sine Magistri adjumento rem omnem confecisse accepimus. Qui tamen &suâ quâdam intemperie acti fuerunt. Tanaquil Faber part. 1. Ep. 49. in Graecis se αὐτοδίδακτον esse, &ex eo curtam sibi esse Hellenismi suppellectilem queritur. Haerere tamen plerumque illis ἀὐτεδιδάκτοις solet, in philosophicis praecipuè, inanis persuasio: dum veterum dogmata non satis assecuti κυρίας δόξας, pro unone nubem, amplectuntur. Solet &illud his plerumque obesse studiis, quod solidas integrasque disciplinas haurire molestum sibi ducentes ἀ πολυμαθοῖς, amoenitates illarum, quod ligurientium est, quaerere tantùm consueverunt; de quo jam suô tempore Plinius. Ab illo enim amoenitates studiorum vocantur, quae ornant potius illa &comunt, qvàm qvae ad naturam constitutionemque eorum pertinent. In quibus qui haerent, illud potiùs, qvod delectat, qvàm qvod prodest, in disciplinis respiciunt, qvae tamen conjungenda esse ipsa ratio dictitat. Ponamus ergò reprehendendos esse, qvi suo qvodam genio ducti haec πολυμαθείας studia infeliciter tractant: non committendum tamen est, ut impunè convitiis suis grassentur homines barbari, inertes, ac fastum inanemque doctrinae speciem pro verâ solidâque sapientiâ ostentantes, in divina pulcherrimaque studia eorumqve cultores. Hi cum bonae menti optimisqve literis bellum indixerint, suae ruditatis conscii, non aequis oculis adspiciunt, quos variarum rerum cognitione interiore locupletatos esse vident. Quare &ipsum πολυμαθείας nomen ipsis pro conyicio est, pro Grammaticis raptantibus consummatissimae eruditionis Viros. Quod non facerent, si, qui sub amplissimis istis titulis latitant rerum thesauri, cognitum haberent. Impugnabatur his calumniis illustris maximique ingenii Johannes Wouvverius, qui elegantissimo de Polymathia libro &suam famam ultus est, ejusque studii dignitatem asseruit: de quo duo monenda nobis sunt, in quibus erratum à Viris doctis est. Primum est, quod duo confundantur ejus nominis, Antvverpianus &Hamburgensis Polymathiae Autor. Andreas Schottus hunc Belgam facit in notis ad proverbia Graeca p. 68. sed fallò. Lipsius in Epistolâ 3. Kal. Novembr. 1599.