Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 94
Unproofread scanNot analysed yet
Fuere verò post mortem pleraqve ejus ab aliis edita, qvae, si ipse vivus edidisset, fortasse alio habitu se exhibuissent. Qvare nec omnia illa, qvae è schedis ejus publicarunt alii, à morosis Censoribus ad vivum resecanda sunt. Plures etiam ab illo in Theologicis libri sunt postumi, qvam in medicis &Physicis editi sunt. Nam in Bibliotheca Isaaci Vossii penè in omnes Novi Foederis libros commentarios prolixos ab eo scriptos inveni. Similes generis scriptor nostrâ aetate Jacobus Bohmius fuit, Philosophus Teutonicus dictus. Mirabile profectò, viro huic, utut plebejo, ingenium fuit, &singulari animi impulsu agitatum. Ineptè suspiciosi sunt, qvi Pontificii cujusdam technas subfuisse scriptis ejus crediderunt. Ab uno homine &qvidem ab ipso profecta omnia, argunt idem styli tenor, eadem in omnibus rerum conformitas. Si exceperis nonnulla, qvae μυστικώτηρα &intricatiora videntur, in plurimis Pythagoraea dogmata λείψανον ἐρυσοῦ γένους spirare videtur. Ejus Psychologiam in linguam latinam convertit, notisque illustravit Angelus Werdenhagen ICtus. Henricus qvoqve Morus judicium de illo mitius, qvam asperiores nonnulli Censores, tulit. Pietatem viri istius nemo hactenus in dubium vocavit. Scripta illa ab homine literarum omnium rudi adornari potuisse, penè prodigio similis res est. Propheticos libros dico, qvi Rerumpubl. mutationes variosque casus praedicunt, qvales in praecipuis Rebuspublicis qvidam servari solent. Sunt enimhomines, qvi vel ex artis Astrologicae arcanis vel singulari ingenii impulsu, talia praedicere solent. Custodiuntur qvaedam imperii pignora, è qvibus conjici futurasolent. De Urim &Thumim apud Hebraeos è sacris constat. Apud Romanos erant libri Sibyllini, &illi Etrusci aruspices; apud Chinenses vasa cuprea novem, pro numero provinciarum, tremore suo varios Reip. casus significantia, de qvibus Martinus Martin. lib. 2. Sin. Historiae pag. 50. Cui similia sunt duodecim vasa pro totidem anni mensium numero; qvorum unumqvodqve aliqvo pulvere oppletum, ejus indolis, ut sub finem mensis vasi suo atributi in ipsa luminarium conjunctione sponte suâ in nihilum vanescerent. Ex motu ejus pulveris de futurâ totius anni tempestate vaticinabantur, de qvo Mart. Martin. lib. 1. Sed talia perseqvi infinitum esset. In Gallia celebre nomen Nostradami est, cujus mirabiles fuere non de Galliâ tantùm, sed caeterorum qvoqve regnorum fatis praedictiones, quae sub forma tetrastichorum editae. Scripsit autem illas Anno 1555. Nominat in illis monachum, qvi Henricum III. &carnificem, qvi Momorancium sub Ludovico XIII. percussurus sit: qvae vix ullâ arte divinatrice indagari possunt, &intelligentiae alicujus afflatum reqvirere videntur. De incendio Londinensi, de Regis Caroli I supplicio in illis qvoque vaticinatus est. Multae fuerunt virorum doctorum super eo disputationes: Qvidam enim pro Impostore, qvidam pro mago habuerunt. Aliqvi virtutem in illo propheticam deprehendere sibi visi sunt. J. C.