Latin
95.1 to 95.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 95.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scaliger acerbas qvasdam in Hipponacteis suis invectivas in eum scripsit, cum antea ipsi amicus esset: Qva de causâ incertum; nam praedictionum ejus veritas magnum illi apud Principes nomen acqvisivit, qvae tanta esse videtur, ut ne Diabolum qvidem ea praedicere potuisse crediderim. Qvod si ille è naturalibus signis haec capere potuisset; qvid vetat Nostradamum ex iisdem scire potuisse? Fuisse enim probum piumque virum omnes fatentur. De la Croix du Maine in Bibliothecâ suâ Gallicâ, Joannem Auratum, Poëtam non vulgarem, ejus prognostica notis illustrasse testatur, eâque fide, qvasi ab ipso Nostradami genio afflatus fuerit. De illo legi potest Petrus Pelitus libr. 3. de Sibyll. cap. 9. Ubi plura de ejus rebus narrat vulgo parum cognita, omnia tamen excerpta ex Apologiâ Anonymi, qvi Gallicâ linguâ scripsit librum, cuititulus: Eclaircissement des veritables Qvatrains de Maistre Nostradamy, Docteur &Professeur en Medecine &e. Hic §. 6. recenset varia ab illo praedicta, qvae à solo humano arbitrio dependent, &proinde non nisi ad divinam qvandam inspirationem referri posse judicat. Multa à Typographis lucripetis ipsi supposita fuisse narrat, qvae occasionem calumniae dederunt, cum destitueret ea eventus. Majores habuit, Astrologiae &praedictionibus omnes addictos. Astrologiâ autem dixit se uti tantùm pro medio excitandi impetus illos vaticinandi, qvi ipsi in Astrologicis speculationibus supervenirent. Scripsit multa alia medica, &in linguam Gallicam multa convertit. Medicinam sine Astrologiae cognitione parum prodesse judicavit. Infinita de illo narrari ait Anonymus, qvae cum incerto teste dicantur, ille omiserit. Miram ille historiam narrat. qvam à viro nobili Florinvilla ejusque conjuge comperit. Cum apud eum esset aliqvando Nostradamus, deambulantibus occurrunt duo porcelli, candidus alter, alter niger. Animi gratiâ interrogat Nostradamum Florinvilla, qvid fieret illis; ille statim: nigro, inqvit, vescemur nos: album lupus vorabit. Florinvilla, ut praedictionem eluderet, secretò album porcellum pro coenâ curandum mandat. Paret coqvus, sed dum praeparat cibum, lupae catulus domesticus, absente coquo, porcellum adrodit. Ideoque coqvus nigrum illi succidaneum dat, ac in mensâ apponit. Ita eventus praedictionem Nostradami comprobavit. Autor ille in hoc specimine suo primo de rebus Henrici Il. tantum agit. In praefatione ejus haec praecipuè tractat. 1. Qvae vera sint Autoris tetrasticha. 2. Qvâ de re praedictiones agant. 3. unde incipiant. 4. Qvousque se extendant. 5. de origine errorum, qvi irrepserint in haec tetrasticha, &qvomodo corrigendi. 6. Qvâ ratione clavis &intelligentia tetrastichorum indaganda sit. 7. De ordine, qvo processurus sit.