Latin
BUS, PRAECIPUE CHEMICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc tamen ad mentem veterum quodammodo instituere mihi visus est Campanella, qui in vasto opere multa de mundis, de seculis, de ordinibus mentalibus, de sigillis &ideis, de vitâ divinitùs comparandâ, de actionibus mundorum secundum seriem &collationem illorum, de gradibus potestatum &possibilium, de amore, sapientiâ &potestate, omnium rerum affectionibus, de maximo &minimo, de passionibus rerum ratione materiae &formae, de mutationibus earum &transformationibus, de propensionibus corporum vel ad Systematis unionem, vel ad certos situs incorpore (Robertus Boilius libro de systematicis corporum affectionibus similia animo concepisse videtur) de configurationibus rerum &infinitis aliis agit: Quae mihi accuratius consideranti materiam profundissimis speculationibus subministrare apta videntur. Non qvidem omnia illa simpliciter probaverim; sed sunt profectò in illis cogitata, quae certè summam ingenii vim arguunt. Illis jungi potest liber ejus de sensu rerum, ubi libro extremo Magiae fundamenta jacere videtur. Multi sunt à multis ad hunc scopum libri conscripti. Nicolai Cardinalis de Cusa opera plena sunt reconditorum sensuum. Cornelius Agrippa in libris de occultâ Philosophiâ ad Trithemium Abbatem scriptis, si quaedam superstitiosa absint, multa ad hanc rem subministrat. Marsilii Ficini scripta, ut penè omnium Platonicorum, haec argumenta tangunt. Joannis &Francisci Pici opera tota in abstrusis occupantur. Paulus de Scala sive Scalichius, qui è priscâ Scaligerae gentis familiâ originem suam venditabat, atque Genealogiam Scaligerae gentis scripsit, (quanquam illi controversia ab adversariis de eo mota est,) hujus generis varia edi it Olim ille Fer inando Caesari à sacrificio Missae fuit, post in Borussia, professionem Evangelicae religionis simulans, intimis Principis Alberti consiliis admotus fuit, ubi res novas moliens alios è Principis gratiâ deturbavit ipse iterum deturbatus. Quare ad Pontificiorum partes rediens tandem Gedani mortuus fuit, de quo legi potest Boissardus in Icombus virorum illustrium, part. 3. imag. 9. &Hartknoch. in Hist. Boruss. part. 2. c. 2. Edidit ille Encyclopaediam, sive orbem disciplinarum, tam sacrarum, quam profanarum, quem Epistemona inscripsit Anno 1559. Basileae impressum, cum nostrarum ille partium esset: cui adduntur Theses Mysticae philosophicae: Eulogus seu de animâ separatâ ejusque passione, Conclusiones in omni scientiarum genere 1553. olim Bononiae hinc Romae propositae, quas u annorum juvenis feripserat: revolutionem alphabetariam sive perfectissimam ad omne genus scientiarum methodum: Encomium Scientiarum, &multa alia adversus Romanam ecclesiam. Sed Anno 1571 in aliud qvasi Systema haec omnia, quibus Ecclesiae Romanae se commendavit, compegit. In Epistemone Catholico, ut tum appellavit, omnium scientiarum omnisque Philosophiae, Orphicae, Pythagoricae, Platonicae &c. brevem descriptionem pollicetur. De mysteriis mysticae Philosophiae &variis involucris, aenigmatibus, Hebraeorum, Chaldaeorum, Aegyptiorum, Persarum, Arabum, Graecorum &Latinorum, de animâ separatâ, de rerum sympathiâ &antipathiâ, se acturum promittit.