Latin
LOGICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 11
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc qvando sperare tale opus vix licet, utamur in Latina linguâ Benzii compendio, &Schonslederi apparatum, librum utilissimum, illi jungamus. Ita qvae apud Schonslederum per literas Alphabeti disjecta sunt, cognata, affinia, Synonyma, Benziano illo rerum indice qvasi è latibulis suis educentur, eoqve facilior labor erit, si Benzianis vocabulis numeri paginarum, qvi in Schonslederi apparatu malè omissi &a nobis reponendi sunt, adjiciantur. Mallem ego tali opere universali â viro docto &sagaci ordinato uti, qvam tironibus autor esse, ut illâ ratione excerpta instituant, non parum taedii &difficultatis in titulis inveniendis &recte locandis vocibus habitura; praesertim cum &alia attendenda sint in oratione &ad Excerpta sua referenda, qvae non commodè ad Sturmianos locos reduci possunt: Qvo intuitu sunt, qvi ordinem non adeo sollicite qvaerendum volunt, Viri summi &qvi in literis magna praestiterunt. Saepe, qvae nostro instinctu qvocunqve ordine collegimus, plus nos juvant, qvam qvae aliorum consilio colligenda suscepimus. Qvamdiu adest ille, qvi methodum colligendi dirigit, omnia expedita erunt: sed ubi suo arbitrio relinqventur tirones, saepius haerebunt &in convenientibus titulis inveniendis vehementer laborabunt, Qvando enim omnes illae notiones ab initiis &primis ac remotis sedibus arcessuntur, tenet illa cogitatio animos anxieqve circumducit. Qvare praestat interdum titulos, qvos res ipsa suppeditat, sine ullo ordine ponere, qvi accuratius saepe formabuntur, cum ex rei sensu formantur, qvam ubi longâ reductione ad prima illa sua elementa revocantur. Qvemadmodum in ipsâ corporum ἄνα λύσει inutilis est &supervacanea opera, si ad illa στοιχεῖα prima reducere omnia velimus, plus verò utilitatis habet ad proxima illa, qvae rem componunt, respicere: ita &in oratione fieri aeqvum est. Qvare mihi semper placuit methodus illa, ut tituli ex occasione inter legendum obvii ponantur, facile per indicem postea in ordinem redigendi. Collectio verò eâ formâ institui potest, qva usus est Basilius Faher Soranus in Locis Observationum ex Epistolis familiaribus Ciceronis, qvi Lipsiae Ann. 1576editi sunt, &in libello de Synonymiâ Terentii ibid. Anna562 edito.