Latin
12.1 to 12.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 12.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit verò certo consilio, ut ex uno potius autore, sedula lectione trito, qvami ex multis temerè lectis excerperet. Sic enim unum familiarem effici autorem judicat, cum caeteri, qvi ex omnibus aliqvid mutuantur &describunt, ab omnibus simul avocent; Unius vero autoris familiari &assiduâ lectione orationis virtutes, ab autore de insturiâ occultatas, saepè deprehendi, &qvidem rectè, putat. Praeterea fixam &immotam qvis regulam habebit, ad qvam in omni imitatione respiciat. Idem Lipsius in Instit. Epistol. tap. 12. observandum autumatu, qvi Phrases seorsim poni vult, Tullii solas, Plauti &Terentii solas, Historicorum solas: cum tamen ipse in usu ad haec non attendat, sed omnia misceat. Sed tamen &in titulis ponendis non satis accuratus est Basilius, ac Lexica excerptà Phraseologicis miscet. Cur enim sub titulo Abhorrendi ponam ista: Abhorrent à communibus praeceptis. Cum ab eâ sententiâ Pompejus valde abhorreret: Abhorrebam ab urbe relinqvendâ? qvae rectius ad titulos Nolle, dissentire, referrentur. Ita: Incredibile gaudium nobis objicitur non ad titulum objiciendi, sed ad titulum gaudii pertinet: Nisi forte ad Lexica excerpta referre velis. Qvare istud Terentianum: Qvae si non astu providentur, me atqve herum pessundabunt, sub titulò Pessundare ponitur, nec potius ad titulum periculi refertur? nam ad magnum, qvod instat periculum, sensus verborum respicit, qvi semper in illis excerptis attendendus est: vis enim sententiae, non significatio verbi, qvaeritur. Titius in Manuductione ad Excerpendum n. 18. &21. Schonslederi Apparatum, Comenii Lexicon Latino-Latinum, aut Calvisii Thesaurum pro Duce assumit, cujus vestigiis insistere jubet eum, qvi Phrases colliget: tùm ne labor in colligendis iis, qvae alii notarunt, inutiliter insumatur; tum ut via ipsi certa sit, qvâ ducatur. Egò prae caeteris omnibus Schonslederi apparatum, ut jam antea feci, commendo, optimo delectu adornatum, sed qvi augeri multis modis posset, tum ex aliis ejusdem generis scriptoribus, Basilio Fabro, Pareo, (cjus in Calligraphia etsi multa bona sunt, incondita tamen titulorum &autorum variae aetatis farragine obnubilantur) tum novis collectaneis, qvalia solertibus Scholarum Rectoribus qvotidiano labore, cum autores classicos juventuti praelegunt, coacervari facili negotio possunt. Non audiendus ergo est Qvintilianus, praeclaruns aliàs eloqventiae Magister, cum libr. 10. cap. I. omnem illam synonymorum colligendorum rationem damnare videtur.