Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Formulae Propositionis in Demonstrativo genere: per translationem laudis generalis ad specialem. Nullius tantum flumen, usqve, consecutus est. Formulae praeparandi aditum ad Confirmationem. In Demonstrativo genere cum personam laudamus è loco totius per comparationem &remotionem, n. 5. Soleo saepe ante oculos ponere, usqve, victoriis illustratae sunt &c. Formulae comparate laudandi. Ad declinandum odium &invidiam primo immodice laudando, anteqvam extenuemus n5. Secundo per figuram Objectionis &qvandam qvasi Prosopopoeiam, cum odiosa potius aliis, qvam nobis, affingimus n. 6. Nam bellicas laudes &c. Formula concludendi Enthymema. Per γνάμην, sub finem n. 7. Nunqvam temeritas, usqve, admittitur. Reassumendi primarium Enthymema: n. 9. Itaqve C. Caesar. n. II. &c. Concladendi Enthymema: per Apostrophen &Prosopopoeiam, n. 10. Te verò qvem &c. Transeundi ad Enthymema ab Enthymemate: per πάθος misericordiae. Eqvidem cum C. Marcell &c. Laudandi beneficium: per translationem singularis status ad universalem. n. 10. 11. Concludendi gratulationem: n. II. Humc tu igitur diem, usqve, antepones. Proponendi Enthym. per Paradoxon: Et caeteros qvidem omnes &c. n. i2. Attentionem in medio Orationis excitandi per Paradoxon: Vereor, ut hoc, qvod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atqve ipse cogitans sentio. Epiplexis τοῦ σαραδόξου, Αὕξησις τοῦ παραδόξου: Ipsam victoriam vicisse videris &c. Formulae digrediendi: Atqve hoc Caji Caesaris judicium qvam late pateat, attendite. Digressiones in laudibus eorum, qvos offendimus, qvando nos excusamus, n. i2. 13. Purgatio. nis formulae, qvae ad Genus Judiciale qvoqve referri possunt, n. 3. Purgatio per μeτάστασιν sive remotionem criminis, n. 14. Neqve unquam &c. Purgare se ita, ut adversarium invitum in nostras partes pertrahamus: Cicero purgaturus se Caesari, qvod ipsius partibus infensus fuerit, ita respondet, ut Caesarem sibi, tanqvam pacis autori, maxime favere judicet, cum etiam hostes suos, ut pacem faceret, in curiam induxerit. n13. 14. Amplificandi beneficium: à Contrario. Cicero amplificaturus victoriam Caesaris contendit cum ferociâ Pompejanorum, si vicerint, n. 16. 17. Concludendi argumenta: per Prosopopoejam vel provocationem ad Deos, n. 8. Ut mihi videantur Dii immortales &c. Pertinent &huc verba illa n. 17. cum Cic. Caesari divinam clementiam attribuit his verbis: ut dubitare nemo debeat, multos Caesar, usque, qvos potest. Concludendi gratulationem: per Apostrophen affectuosam, n 19. Qvare gaude, usqve, videantur. Reassumere in Conclusione purgationem: n. 20. Noliigitur inconservandis, usqve, censerent. Transeundi ad Confutationem: n. 21. Nunc vero venio ad gravissimam qverelam. Refutandi alicujus suspicionem: Per insinuationem ita ut non offendas) I. suspicionem non contemnendo. Qvam etsispero falsam esse, nunqvam tamen verbis extenuabo n. 21. 2. Landando prudentiam susticantis. Tua cautio nostra cautio est n. 21. vid. n. 23. 3. Decl ratione publici periculi, si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus, qvam parum prudens, 1. 22. Respondendi negando: per Interrogationem n. 22. 23. per Dilemma, n. 22.