Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 52
Unproofread scanNot analysed yet
Concedere objecta, ut validiore ratione respondeas: n. 23. Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint. Respondendi ad Objectionem: Ut graviorem facias, qvogratiori responsioni locus èsse possit, n. 23. Elidendi Objectionem: Per inflexionem ad aliam partem n. 23. Eqvidem de te dies noctesqve cogitans &c. Cicero scil. auget suspicionem, 1. ut ostendat majorem curam pro vitâ Caesaris. Deniqve ita respondet, ut non tam suspicionem Caesaris, qvam alios casus metuat: qvod cum facit, ostendit, se sollicitum pro salute Caesaris, &occasionem qvaerit, ut eum exhortetur ad componendam Rempublicam. Adhortatione finire Refutationem: n. 24. Itaqve Cai Caesar. n. 28. Haec igitur, &c. n. 30. circa finem. n. 33. Qvare omnes te, qvi haec salva esse, &c. Transeundi ad novum membrum: per vicinitatem rei, &per sententias παρασκευαστικὰς, n. 25. 26. Qvae qvidem, usque, audivi. Caeterae periodi, qvae antecedunt, omnes qvasi viam sternunt alteri parti Refutationis, qvâ CicCaesaris qvoddam dictum confutat. Confutandi aelicujus dictum. Ita ne offendas. Itaqve tuam praeclarissimam &sapientissimam vocem invitus audivi. Qvare omitte &c. Noli nostro periculo sapiens esse. Saepe venit ad aures meas &c. Respondendi: per limitationem, n. 26. Itaqve illam tuam, usqve, patriae certe parum. n. 26. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres. Transeundi ab uno membro Confutationis ad aliud: per interrogationem. Qvid sristud ne goriae qvidem tuae satis est? n. 26. circa finem. Qvid est enim omnino hoc ipsum diu? n. 28. Refutandi, per qvaestiones &responsiones breves. Parumne igitur inquies, relinquemus, n. 27. per Objectiones, n. 27. per inficiationem. Tota Confutationis prima pars, n. 23. Eormulae concludendi Orationem: Sed unde est orsa, in eodem terminetur oratio, n. 36. Concludendi Orationem nomine multorum habitam, n. 34. Sed qvia non est adstantibus omnibus necesse dicere &c. sentio. Causas dicendi in sine Orationis allegare: n. 35. Qvod autem summae benevolentiae est &c. praestare debeo. Concliedendi Orationem Eucharisticam: Eormulae gratiarum actoria. Itaqve C. Caesarsic tibi gratias ago, usqve ad finem. Connexiones Periodicae minores majoris pene momenti sunt, qvam caeterae, &pene omnes consistunt in variatione particularum, qvae particulae vel sunt causales, vel conditionales, vel argumentativae, vel illativae, qvales praecipuè locum in Oratione Enthymematicâ habent, ut particulae ordinis &temporis &continuitatis in narratione &historiam. Earum particularum variatio vehementer prodest ad variationem periodicam. Qvi ergo tales particulas vel aliis Synonymis vel formulis idem significantibus variare novit, non contemnendum habet orationis connectendae artificium, in qvo saepe solliciti sunt, qvi orationes scribunt. De iis qvanqvam jam cap. 4. egi, hic tamen ea repetere ductu Orationis Tullianae pro M. Marcello volui. Distingvendi hic qvoqve sunt characteres: Nam aliae connexiones poëticae, aliae orationis contentiosae, aliae narrationum &historicae, in qvibus omnibus adhibere oportet accuratum judicium.