Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 154
Unproofread scanNot analysed yet
De caetero Oratoria excerpta, de qvibus suprà diximus, etiam his accommodari possunt &debent. Excerpta in Jurisprudentiâ pene simili modo institui possunt. Primò exegetica formanda sunt ad Leges, illa colligenda è JCtis non solum, sed &è Phuologis, qvi vel super leges speciales scripsere, vel qvi in miscellaneis suis nonnunqvam leges explicant, vel illustrant, vel in iis aliqvid emendant. Notari etiam potest, qvicqvid ad historiam ejus pertinet. Atove illa pertinent ad verbalem legum sensum. Qvae ad explicationem &doctrinam ipsam referuntur, qvanqvam sub titulis certis aliaqve colligi formâ possunt; non inconsultum tamen erit, si etiam qvasi per indicem ad leges apponantur: in explicationibus enim legum magnus eorum usus est, si qvis illa semper in promptu habeat. Notari etiam simul possunt leges, qvae contrariae videntur, ac Si qvis velit perfectos autores per indicem designari, ubi illae conciliantur. Locos communes adornare, colligat illos secundum methodum Pandectarum, reducendo ad Digestorum titulos etiam caeterorum librorum titulos, exemplo Schotani in Examine Juridico. Possent etiam è jure Canonico, Feudali, Si qvis excerpta pro novis in Statutario, suis convenientia locis adjungi. jure argumentis colligere velit, alium seqvi ordinem debet. Nam sub titulis materiarum colliget, qvae vel in libris Juris vel in Jureconsultis inveniet. Multa enim consideratione Jurisconsulti digna, de qvibus vix peculiaria in Jure loca occurrunt. Qvo in labore si qvis sedulus fuerit, facilè de selectis argumentis qvaedam scribet. Et sunt, qvibus librorum indices in instructâ bibliothecâ officium hoc praestant. Sed de iis omnibus aliqvando copiosius alio loco agam. Loci communes Practici in Jure formandi è scriptoribus practicis. Titusihorum excerptorum formari possunt secundum titulos Pandectarum, vel secundum materias juridicas. Specialissimos titulos facere possunt leges; sub legibus notentur casus singulares. Subjiciantur Autores, qvi tales casus decidunt. Formentur illa excerpta, qvantum fieri potest, per lemmata. Exemplum talium Locorum communium suppeditat Index practicus super opera Carptzovii. Jam verò si qvis ex omnibus autoribus practicis, qvi interdum incidenter aliqvos casus proponunt ac solvunt, tam veteribus Bartolo, Baldo, Jasone &c. qvam recentioribus, illa omnia colligat, qvae illuc pertinent, mature sibi acqviret cognitionem talium rerum, qvae utilissima per omnem vitam futura est, si qvis vel de Jure responsurus sit, vel causam aliqvam ut Patronus aget. Ita enim nunc Jurisprudentia comparata est, utplus saepe valeant praejudicia &Doctorum sententiae, qvam ipsae leges.