Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 155
Unproofread scanNot analysed yet
Qvare si qvis casum in terminis, ut loqvuntur, pro se allegare possit, is non parum in judicio proficiet. Qvod si qvis JCtum vel Judicem aliqvando acturus sit is maturè satis sibi de talibus excerptis prospiciat. Fundus horum collectaneorum in practicis autoribus est: Sunt verò omnes illi practici, qvi de actionibus, processibus scripsere, item de praesumptionibus, probationibus, testibus, omnibusqve illis, qvae ad processum pertinent: deinde qvi consilia, decisiones, sententias receptas tradidere, item qvi de omnibus materiis Juris agunt, von tam ut leges explicent, qvam ut observationem earum in praxi ostendant, qvales sunt multi, Itali praesertim &Hispani, qvi libros operosos scripsere, praecipuè de argumentis practicis. Bibliothecam aliqvam praestat liber ille, qvi vocatur Oceanus Juris, multis constans voluminibus, qvo continentur particulares illi tractatus veterum Autorum Bartoli, Baldi, Jasonis, Accursii, Decii &c. Ex omnibus illis si qvis tales locos confecerit, mirifice his in rebus proficiet, non qvà scientiam solum, sed &qvà lucrum &opes. Talia enim excerpta merae sunt aurifodinae, neqve gratis conficiuntur. Pergimus ad Collectanea Medica, atqve hic è Physicis patet, de qvibus suprà egimus, qvomodo illa construenda sint. Non est hîc exegeticis collectaneis adeò opus, cum non tam autoritate, qvam ratione &experientiâ, studium medicum constat. Interim si qvis Academiae labores suos destinavit, aut libris scribendis operam dabit, illi non inutilis labor futurus est, si ad Hippocratis libros notet (1.) Commentatores (2.) loca, qvae tam à Medicis qvam à Philologis illustrantur (3.) experimenta in morbis ipsis vel ab aliis vel ab ipso probata, è variis observationum practicarum libris. Idem in Galeno fieri posset; sed opera ejus nimis sunt diffusa, qvàm ut tam vasto Oceano qvis se credat. Si Hossmanni commentarii prodiissent in lucem, uno illo possemus esse contenti. Possunt &collectanea secundum materias institui, qvod aliqvi fecerunt. Pro physiologicâ cognitione, secundum classes rerum naturalium &Physicam specialem ordinanda illa sunt. Sed misceri uno omnia libro non possunt. In Botanicis peculiaria institui debent I. Herbarum in natura, qvae herbaria viva appellentur. 2. Historica &Medica de iis, magno futura ului, ovae apud Herbarios veteres &recentiores Theophrastum, Dioscoridem, Plinium, Tabernaemontanum, Simonem Pauli, aliosqve notata sunt, illa per indicem tantum colligantur. Benjamin Priolus in Appendice historiae suae Gallicae promisit tractatum de univerfâ re plantariâ, sed praeter titulum adhuc nil vidimus, &dubito an unqvam proditurus sit. Certè multae magnaeqve circa rem herbariam sunt. Conferendi Scaliger, Bodaeus à Stapel disputationes in Theophrastum Salmasius in Solinum &in Hyle latricâ. Addendus etiam est Hoffmanni Tractatus de Officinalibus. Subjungi illis collectaneis etiam possunt Chimicae operationes, &qvidem singulis herbis ex Angelo Sala aliisqve Scriptoribus recentioribus, è Conradi Gesneri Euonymo, &colloqviis ac communicationibus cum Chimicis. Usitatas &officinales praeparationes jamdudum collegit Schroderus in Pharmacopaeia, in qvam extant Hoffmanni commentarii. Zvveifferus in Pharmacopoeiasua, &qvi pleraqve ex illo cepit Feburius Gallus, ac plures alii.