Latin
RUM, ET OBSERVATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 16
Unproofread scanNot analysed yet
Haec iterum, cum labor cresceret, per indicem contraxit, signis additis, qvae voces antiqvatas, novatas, poëticas, Graecas, barbaras, suspectas, notatas aliis partim &vindicatas, alioqve discrimine notabili, observatu prae aliis dignas, qvà separatas qvà constructas, frustrà apud alios Lexicographos qvaesitas, secernerent. Parvo illo semper ad manum posito codicillo felicissimè se usum profitetur. Primum enim vastorum voluminum mole tractanda supersedere potuit, deinde ob coadunationem vocum rariorum, uno intuitu, semotis allegatis sese conspectui exhibentium, promptior earum inventio fuit: Qvod certe imitatione dignum compendium est. Secundus Excerptorum liber Thomasio Observatorius dicitur. Qvanqvam enim &illa, qvae in priori occurrunt, observationum nomine appellari possint, ac appellentur etiam ab aliis, maluit tamen ita distinguere. Ea, qvae hîc sub titulis locantur, duplicis sunt generis Pertinent enim vel ad copiam verborum, vel ad collocationem eorundem. Copiam verborum ad septem fontes revocat, 1. Synonymiam, 2. Commutationem, 3. Aeqvipollentiam, 4. Dilatationem, 5. Tropos 6. Figuras dictionis, 7. Figuras sententiae. Ad priores qvatuor refert variationem, dilatationem, extensionem, absorptionem, una cum figuris Grammaticis. Variationis plurima sunt genera, qvae recensentur studiosissime ab Erasmo, ad cujus exemplum similia notari possunt. Vult autem hic non qvaelibet sed illustriora notari, ac ea praecipue, in qvibus Germanica nostra lingva dissidet â Latina, e. g. cum Latini pluralem adhibent nos singularem; cum illi Conjunctivo utuntur, nos Indicativo, &contrà &c. Dilatatio fit per Epitheta &verba, qvae Extensioni inse viunt, ut, volo, possum, do, eo, facio, ac similia, e. g. velle aliqvem mulctatum, pro mulctare; dare expeditum, pro expedire &c. Absorptio est, cum fit mutatio construct onis, aut modi finiti in infinitum, aut participium vel Gerundium particulam aliqvam abolevit: Ubi illa absorptionum exempla praecipuè notanda, qvae à lingva Germanicâ sunt aliena. Cum qvibus tamen non confundendae sunt Ellipses &Pleonasmi, qvorum itidem exempla sunt notanda. Ad collocationem verborum refertur divulsio; cum voces, qvas ordo naturalis conjungi postulabat, aliis interpositis dirimuntur. Interpositio est, qvando vox una vel altera interponitur, aut integrum comma, vel etiam qvasi Periodus, qvorsum &Parentheses referendae: Antepositio, cum vox, qvae seqvi debebat, antecedit: Postpositio, cum contrà. Pertinent &huc particulae, verba, nomina periodos incipientia ac finientia, vel connectentia, qvae diligenter notanda: qvorum qvantus usus sit, nemo facile credet, nisi qvi exercitio didicerit. Notari etiam seorsim possunt particulae vel verba, membra Orationis, Historiae, Epistolae inchoantia, qvae veliementer juvant ipsum scribendi exercitium.