Latin
RUM, ET OBSERVATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 17
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum cum multa pars horum omnium collecta ab elegantiarum Scriptoribus ac Grammaticis observatoribus, legere illa potes, qvae ab aliis jam notata sunt, &in unum aliqvod corpus congerere, iisqve deinde addere, qvae tua lectione observaveris. Rectè etiam monet Thomasius, non elegantias tantum illas, sed &formas loqvendi simplices esse notandas. Non enim semper elegantiis est locus, estqve ubi fastidium pariant, nimis freqventer adhibitae. Idem Sturmius svadet, non marmora tantum, sed &lapides &lateres ad orationis structuram comportandos. Formulas nos ad Excerpta Oratoria rejecimus. CAP. IV.