Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 39
Unproofread scanNot analysed yet
Elegans exemplum in rebus magnis exaggerandis. Potest etiam integra haec formula Tota enim haec formula comparationem auget, ad verba Syncritica referri; cum simplex sententia: haec facta tua omnium facta superant, vel, factum tuum priora tua superat. Nam bellicas laudes &c. Periodus haec nihil aliud dicit, qvam bellicae laudes non sunt propriae Imperatorum. Haec sententia dilatatur vel πλαγιασμῷ vel assumptione, praemittendo verba generaliora; qvae resolvuntur in formulam generalem negandi. Nam si ita formes sententiam: Negant qvidam laudes bellicas esse proprias Imperatorum; Formula illa negandi per Expolitiones exprimitur; solent extenuare verbis, easqve detrahere ducibus. Totum hoc &c. est inqvam tuum: ad titulum asseverandi per iterationem verborum reDomuisti gentes: Amplificatio sententiae per πρόσληψιν adjunctofertur. rum &circumstantiarum, ut in superiori periodo per πρόσληψιν partium. Quae &naturam &conditionem, ut vinci possent, habebant, pro, vinci poterant. Referendus ille πλαγιασμὸς est ad verba generalia esse, sive simpliciter, sive per conditionem. Nulla est tanta vis &c. Vere magna &la est haec periodus, &crescit antitheris, expolitionibus crebris. Notetur subjectum totius periodi, qvod in meris Infinitivis consistit, praemitti, &praedicatum postponi per resumptionem subjecti; cujus formula: haec qvi faciat. Ita enim instructa periodus numerosior est, qvam si ita concepta fuisset: Qvi animum vincit, iracundiam cohibet, non ille cum summis viris comparandus, sed &c. Ita enim traheretur sensus, &membrum nimis cresceret. Referenda est haec qvoqve formula ad verbum generale faciendi, pincere, cohibere, temperare, extollere, amplificare: haec qvi faciat. Estqve hic, qvod benè notandum, πλαγιασμῦ postpositi exemplum. Deinde duplex est πλαγιασμὸς: posterior enim formula ad verba Epicritica pertinet. Non ego eum cum summis viris &c. Potest &eadem formula referri ad verba Syncritita: est enim formula comparandi per ὑπερβολήν. Ita hic comparat, ut ponat extra omnem comparationem, qvae summa est exaggerationis nota. Duae hae periodi seqventes nihil aliud in se continent, qvam hanc sententiam: Qvi se ipsum vincit, major est omnibus. &haec sententia per χωρισμὸν, per exaggerationes &ἀυξήσεις in plures periodos distrahitur. Qvo studio incendimur? Ita vel simpliciter, vel per interrogationem possumus dicere; qvo studio incendimur, cum tua legimus. Referri potest ad verba generalia affectuum, &in specie amoris, desiderii, i. e. ac si diceremus: res tuas gestas libenter legimus. Gratias agere gestiunt: πλαγιασμὸς per verbum generale affectus. Cum lacrymas viderem, omnium memoria pectus meum effodit, pro, tactus sum commiseratione Marcellorum, qvibus tu dignitatem restituisti. Etsi hîc enthymema latet, referri tamen potest ad formulas generales affectuum, &qvidem commiserationis, Est etiam hoc exemplum πβιβολῆς per enunciationem relativam. Hunc tuigitur diem antepones: Possunt haec verba etiam inter formulas referri, si subintelligantur, qvae hîc sunt praemissa. Ita enim institui sermo potest: Hunc tu diem &c. jure antepones, qvo hoc bencficio nos affecisti, i. e. magno beneficio nos affecisti. Referri potest ad verba ἐπικρίσεως vel συγκρίσεως &superlationis. Vereor hoc &c.