Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 40
Unproofread scanNot analysed yet
Referri haec formula potest ad verba generalia intelligendi dicendi &assi mandi, reflexa ad titulum magnitudinis, &accommodatur rei magnae, de qva dicturi sumus. Atqve hoc qvam late pateat, attendite: Est qvasi πρόσληψτις pollicitationis, qvando aliqvis se aliqvid magni probaturum promittit: potest etiam ad verba generalia intelligendi referri, etsi accedat figura ἐσιστρο θὴ, prout si diceret: hoc judicium multa complectitur. Nam si qvis vocem Attendite per Synonyma amplificaret, rectius hujus formulae usus pateret. Jam verò animis vestris putate, atque ante oculos vobis ponite, qvam late judicium pateat, pro: late judicium patet. Judicavit à plerisqve susceptum, pro: absolvit à crimine perduellionis. Vox itaqve judicavit inter πλαγίασμους referri debet. Referenda est haec formula ad verba ἐπικρίσεης. Πρόσλήψης est causarum, qva amplificat sententiam. De pace agendum esse existimavi &c. Tota periodus nihil loqvitur, nisi haec verba: Ego pacem semper sectatus sum, qvam ille circumloqvitur per verba generalia opinandi, &in contrariam partem flectendo sententiam per generalia verba affectuum, scilicet doloris, &verba negandi. Formula illa referri potest ad verba generalia persvadendi, vel etiam asseverandi, notum est, manifestum est, Tantum apud me grati animi memoria valuit, ut nihil illi denegandum arbitrarer. Est etiam formula morata. Sententia enim: nihil ipsi denegavi, Amplificatur è loco gratitudinis. Possunt enim &tales formulae è virtutum locis amplificatae seorsum colQvod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Haec verba, etsi hic ligi. sententiam complent, tamen reflectunt ad superiora, &potest illa formula adhiberi, cum aliqvid asseveramus; &referri sub titulos, manifestum est, ham. Meum consilium minime obscurum fuit, cum illa res inter nos disceptaretur. Ex qvo nemo &c. Tota haec periodus hanc sententiam habet: Caesar voluit pacis autores conservare; estqve in hâc sententiâ qvadruplex πλαγιασμὸς, 1. ex verbis ἐπικρίσεως, 2. ex verbis dubitandi, 3. ex verbis voluntatis. 4. iterum ex verbis ἐπικρίσεως. Estqve haec sententia sub modo conclusionis seu illationis concepta I. ex qvo nemo erit tam injustus rerum aestimator. 2. qvi dubitet. 3. quae Caesaris voluntas fuerit. 4. cum pacis autores conservandos censuerit. Atqve id minus mirum fortasse tum, cum esset incertus exitus. Est formula periphrastica particulae praesertim, minus mirum, fortasse, cum. Est itidem formula connectendi generalior. Potest etiam inter πλαγιασμοὺς referri sub verbo generalifiendi vel facere: Atqve id minus mirum fortasse tunc accidit, cum esset &c. Is profecto declarat, se maluisse, pro: Is voluit vincere. Πλαγιασμὸς referendus ad verba generalia Voluntatis, estqve duplex. I.