Latin
43.4 to 43.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 43.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
in hoc statu relicta, non tantam tibi gloriam pariet. Est itaqve qvasi πειβελη: qvod si rerum tuarum immortalium &c. formata per particulas conditionales. Deinde illa qvoque verba: Vide, ne ista divina virtus admirationis plus sit habitura, qvam gloriae, πλαγιασμὸν habent ex comparatione; assumitur enim alius effectus ad effectum gloriae. Utraqve enim tam admiratio, qvam gloria est effectus virtutis. Referri qvoqve potest haec formula ad verba Syncritica, &qvidem ad talem titulum: simplices sententiae per comparationem amplificatae. Haec igitur tibi reliqua pars est, hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut Remp. constitua; . Elegans. est πλαγιασμὸς, expolitione auctus, referendus ad verba faciendi vel agendi: &hoc qvoqve notandum est, qvod sit sub formâ asseverandi prolatus: qvo respectu etiam ad formulas aesseverandi referri potest, &ad formulas hortandi &svadendi. Qvoniam enim hortatio &svasio faciendum aliqvid praesupponit, ideoqve verba faciendi generalia, eorumqve periphrases &synonyma, ut: laborare; curam diligentiam adhibere; industrium, solicitum, anxium esse, &similia, maxime huc pertinent: qvae ut augeantur sensu, verba affectuum illis juagi possunt. Tum re si voles, satis diu vixisse dicito.