Latin
DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 2 44
Unproofread scanNot analysed yet
Iterum hoc exemplum πλαγιασμοῦ est referendum ad verbum affirmandi. Qvid est enim hoc ipsum: qvod cum venerit. πλαγνασμὸς, qvo exprimitur solum futurum tempus. Etsi enim hic sensu qvodammodo diverso usurpetur, tamen in imitatione potest pro πλαγιασαῦ accipi, e g. Qvid est enim omnino hoc ipsum, qvod cum venerit, statim in aspectu ipso exstinguetur? Ejus recta sententia haec est: Res illa non erit diuturna. Referendus hic est πλαγιάσμὸς ad verba generalia essendi, proponitur autem sub forma interrogandiNam &tales formulae, qvae indumenta orationis dixeris, probe sunt notandae. Nam talium indumentorum, ut voco, variae occurrunt formae, qvibus in variandis sententiis uti possumus; possuntqve omnes illae formulae verborum generalium sub certo qvodam tali indumento proferri, ut multa applicatione qvasi qvibusdam numeris in se ductis, singulae sententiae singulis modis amplificari, vel potius variari possint. Ad vitandam enim Orationis nauseam ista indumentorum varietas conducis: qvâ de re alio loco plura. Nec verò haec tua vita dacenda est &c. Pertinet hic πλαγιασμὸς ad verba affirmandi. Tota haec periodus nihil aliud continet, qvam hanc sententiam: Nisi Remp. conserves, incerta erit tua gloria. Illustratur per ἐξεργασίαν. Sententia qvoqve haec proponitur sub modo asseverandi, per iterationes verborum. Huic inservias, hîc te ostentes oportet. Referenda est ad formulas spadendi& hortandi. Obstupescent posteri. Elegans exemplum προσλήψιως; assumuntur enim partes ad totum declarandum, qvod una hâc sententiâ continetur: Mirabuntur posteri res gestas tuas. Erit inter eos &c. Hujus periodi sententia haec est: Rerum tuarum fama incerta erit apud posteros. Qvae sententia etiam superiori periodo continetur, merisqve expolitionibus dilatatur. Illa enim verba: Vagabitur modo nomen longè atqve latè: sedem qvidem stabilem &domicilium certum non habebit, nihil circumloqvuntur, qvam incertitudinem. Uno enim verbo haec poterat exprimere. πλαγιασ μὸς est in illis verbis: Erit inter illos, qvi nascentur, raagna dissensio, cùm alii &c. Referendus ad verba generalia consensus vel dissensus, vel etiam dubitandi. Referri qvoqve potest ad formulam dubitandi, cum scilicet res plures proponuntur, qvas Cicero per διαίρεσιν proponit. Illa qvoqve verba: Alii fortasse aliqvid reqvirent, itidem πλαγιασμον in se continent, ac referenda sunt ad verba generalia desiderii, e. g.