Latin
JOHANNIS MOLLERI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 1
Unproofread scanNot analysed yet
JOHANNIS MOLLERI Flensburgo Cimbri, Scholae Patriae Rectoris, DANIELIS GEORGII MORHOFII, Polyhistoris Inclyti, UEIHIOIUREM LITERARIUM PROLEGOMENA, Autoris Vitae ac Scriptorum, non Editorum modo, sed &Ineditorum atque Affectorum, praesertim vero POLYHISTORIS hujus, Historiam exhibentia, ac plurimis Virorum Eruditorum Judiciis, quibus &Autorem, &singulas ejus Lucubrationes, publice commendarunt, Honorificis illustrantia. OLYHISTORIS (h. e. Muleiscii) Agnomen Honorificum solis olim iis, quos Eruditio multiplex pariter atque solida prae aliis nobilitabat, &supra Literatorum Aevi sui Vulgus longissime evehebat, nec tamen omnibus, fuisse tributum, nemo, in Veterum Monumentis, &Historia Literaria Antiquiori, vel mediocri versatus diligentia, ignorat. Tales utique fuere, quos coaevorum illud, aut Posterorum, Judicio reportasse, Joh. Wouwerius nostras, in eleganti de Posymachia Libello (1. ),annotavit, ALEXANDER CORNELIUS (quem Svidas Milesium, Stephanus, aliique, Cotyaeum fuisse perhibent), Cornelii Lentuli ex Paedagogo Libertus, &Grammaticus Syllanis temporibus Romanus, ac M. TERENTIUS VARRO, Equestri Romae natus familia, suaeque a C. Julio Caesare Bibliothecae, cum dignitatibus, quibus in toga pariter atque sago functus erat, amplissimis valedixisset, praefectus. Tales etiam extitere, quos Idem Alexandro &Varroni adjungit, C. JULIUS HYGINUS, Hispanus, Augusti Imperatoris Libertus &Bibliothecae Palatinae Custos, APIONqu Egyptius, Tiberio σύχρονος, &Alexandrinorum ad Successorem ejus, C. CaliguCaligulam, Legatus.