Latin
JOHANNIS MOLLERI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 2
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptis singuli, in omni ferme Literarum genere, inclaruere quamplurimis, quae, licet pleraque dudum perierint, ab aliis tamen Autoribus Vetustis, non sine luculentis illorum Elogiis, frequenter allegantur. Quae fuse recensere, Vossiique, Jonsii, Hanckii, ac aliorum, deiis Analecta exscribere, cum Instituti nostri ratio haud permittat, paucissimis erimus contenti. ALEXANDER CORNELIUS, Cognomen hoc a Lentulo Patrono mutuatus, Vir fuit, Eusebio (2.) teste, πολύνους καὶ πολυμαθὴς, τοῖς τε μὴ πάροργοντὸν ἀπὸ παιδείας καρπὸν πεποιημένοις ἕλλησι γνωριμώτατος. DeNARRONE silere propemodum praestat, quam pauca dicere, cum Merita ejus in Literas immortalia, &Laudes, quas istis promeruit, Ciceronis, Quintiliani. Augustini, aliorumque Ordinis Literarii Principum, invidendae, vel Libro integro exponi digne vix possint. Nemo certe, si Lactantium (3.) audias, unquam, ne apud Graecos quidem, nedum apud Latinos, illo vixit doctior. APIONEM, qui a συγχρόνοις πληστονίκης jam (Plurimorum Victor) ac Μoχθος (Labor), a Tiberio autem Imperatore Cymbalum Mundi, ob Dotium Ingenii praestantiam, Diligentiam incredibilem, &Famae magnitudinem, salutabatur, Aulus quoque Gellius (4. ),propter Literas multas, rerumque imprimis Graecarum plurimam atque variam scientiam, extollit. HYGINO eundem Polyhistoris. Titulum a coaevis fuisse delatum, Wouwerius (5.) &Gerh. Joh. Vossius (Hieronymi etiam Chronicon Eusebianum, ad A. MMVIII. ,hunc in finem allegans) (6.) ,ex hisce Suetoniani de Illustribus Grammaticis Libelli, verbis c. . 20. in Vita illius, obviis, evincere allaborant: c. Julius Hyginus, Augusti Libertus, natione Hispanus, etsi nonnulli Alexandrinum putant, &a Caesare Romam advectum, Alexandria capta. Studiose &avide imitatus est Cornelium Alexandrum, Grammaticum Graecum, quem, propter Antiquitatis notitiam, Polyhistorem multi, quidam Historiam, vocabant. Verum, ne quid dissimulem, iste Svetonii Locus pro Hygino, a Duum viris πολυμαθεστατοις, perperam videtur allegari, &Alexandro potius Cornelio, quem ille imitatus est, paulo antea nobis laudato, Polyhistoris agnomen asserere. Quod Tobiae etiam Magiro (7.) ,quanto Alexander apud Romanos habitus fuerit in pretio, ex illo probanti, video jam esse observatum. Non indignum interim eodem Titulo Hyginum fuisse lubentes fatemur, &duo Ingenii ipsius Monumenta, quae sola e tot injuria temporum amissis supersunt, Literaria, Poeticon nempe Astronomicum &Fabularum Liber, haud obscure testantur. II. Verum eidem Fato ac mutationi Titulus hic Polyhistoris, aliique ejusdem generis Literarii, fuere obnoxii, cui Politici, Augustis olim, Principibus, aliisque Viris Illustribus, ceu tanto fastigio proprii, honoris gratia, a Veteribus attributi. Hos enim nemo ignorat, Seculis posterioribus, &praefer(2.) Lib. 9. de Praparat. Evang. c. 17. (3.) L. 1. Instit. Divin. ,c. 6. p. m. 23. (4.) L. S. Noct. Att. c. 14. (§.) l. c. (6.) Lib. I. de Hist. Lat. ,c. 20. ,p. 102. (t.) in Eponymologio Critico. p. 11. praesertim XVlImo nuperrime elapso, laxiore admisso significatu, Homininibus subsellii longe inferioris delatos, ita paulatim degenerasse, ut Monarchis, Supremique Ordinis Magnatibus, de novis, quibus ipsi soli gauderent, in istorum locum adsciscendis, hactenus saepe fuerit &in posterum quoque sit cogitandum. In Republica Literaria, uti dictum, partim stolidae ambitionis, partim vero φιλαργυρίας sordidae &turpissimae adulationis, vitio, non minor, quod Titulos attinet, invaluit αταξία.