Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 101
Unproofread scanNot analysed yet
Cui similia sunt duodecim vasa pro totidem anni mensium numero; quorum unumquodque aliquo pulvere oppletum, ejus indolis, ut sub finem mensis vasi suo attributi in ipsâ luminarium conjunctione sponte suâ in nihilum vanescerent. Ex motu ejus pulveris de futurâ totius anni tempestate vaticinabantur, de quo Mart. Martin. lib. 1. Sed talia persequi infinitum esset. *In Gallia celebre nomen Mich. Nostradami est, cujus mirabiles fuere non 32 de Galliâ tantùm, sed caeterorum quoque regnorum fatis praedictiones, quae sub forma tetrastichorum editae. Scripsit autem illas Anno 1555. Nominat in illis monachum, qui Henricum III. &carnificem, qui Momorancium sub Ludovico XIII. percussurus sit: quae vix ullâ arte divinatrice indagari possunt, &intelligentiae alicujus afflatum requirere videntur. De incendio Londinensi, de Regis Caroli l. supplicio in illis quoque vaticinatus est. *Multae 33 fuerunt virorum doctorum super eo disputationes: Quidam enim pro Impostore, quidam pro mago habuerunt. Aliqui virtutem in illo propheticam deprehendere sibi visi sunt. J. C. Scaliger acerbas quasdam in Hipponacteis suis invectivas in eum scripsit, cum antea ipsi amicus esset: Qua de causâ incertum; nam praedictionum ejus veritas magnum illi apud Principes nomen acquisivit, quae tanta esse videtur, ut ne Diabolum quidem ea praedicere potuisse crediderim. Quod si ille è naturalibus signis haec capere potuisset; quid vetat Nostradamum ex iisdem scire potuisse? Fuisse enim probum piumque virum omnes fatentur. De Ia Croix du Maine in Bibliothecâ sua Gallicâ, loannem Auratum, Poëtam non vulgarem, ejus prognostica notis illustrasse testatur, eâque fide, quasi ab ipso Nostradami genio afflatus fuerit. De illo legi potest Petrus Petitus lib. 3. de Sibyll. cap. 9. Ubi plura de ejus rebus narrat vulgo parum cognita, omnia tamen excerpta ex Apologiâ Anonymi, qui Gallica linguâ scripsit librum, cui titulus: Eclaircissement des veritables Quatrains de Maistre Nostradamy, Docteur &Professeur en Medecine &c. Hic §. 6. recenset varia ab illo praedicta, quae à solo humano arbitrio dependent, &proinde non nisi ad divinam quandam inspirationem referri posse judicat. Multa à Typographis lucripetis ipsi supposita fuisse narrat, quae occasionem calumniae dederunt, cum destitueret ea eventus. Majores habuit, Astrologiae &praedictionibus omnes addictos. Astrologiâ autem dixit se uti tantùm pro medio excitandi impetus illos vaticinandi, qui ipsi in Astrologicis speculationibus supervenirent. Scripsit multa alia medica, &in linguam Gallicam multa convertit. Medicinam sine Astrologiae cognitione parum prodesse judicavit. Infinita de illo narrari ait Anonymus, quae cum incerto teste dicantur, ille omiserit. Miram ille historiam narrat, quam à viro nobili Florinvilla ejusque conjuge comperit. Cum apud eum esset aliquando Nostradamus, deambulantibus occurrunt duo porcelli, candidus alter, alter niger.