Latin
102.1 to 102.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Animi gratiâ interrogat Nostradamum Florinvilla, quid fieret illis; ille statim: nigro, inquit, vescemur nos: album lupus vorabit. Forinvilla, ut praedictionem eluderet, secretò album porcellum pro coenâ curandum mandat. Paret coquus, sed dum praeparat cibum, lupae catulus domesticus, absente coquo, porcellum adrodit. Ideoque coquus nigrum illi succedaneum dat, ac in mensâ apponit. Ita eventus praedictionem Nostradami comprobavit. Autor ille in hoc specimine suo primo de rebus Henrici II. tantum agit. In praefatione ejus haec praecipuè tractat 1. Quae vera sint Autoris tetrasticha. 2. Quâ de re praedictiones agant. 2. unde incipiant. 4. Quousque se extendant. 5. de origine errorum, qui irrepserint in haec tetrasticha, &quomodo corrigendi. 6. Quâ ratione clavis &intelligentia tetrastichorum indaganda sit. 7. De orordine, quo processurus sit. Promisit autem 20. tales libros, qui in hunc usque diem tamen non sunt editi. Quinque secuturis voluminibus acturum se de rebus Galliae sub Regibus Henr. II. sequentibus promisit, 8. &9. de rebus Italiae: 10. de negotiis Imperii &Regum Septentrionalium: 11. De Hispaniae &Lusitaniae Regibus. 12. De rebus ad Oceani accolas pertinentibus, &de regno Angliae, de quo multa notabilia praedicit autor. 13. De rebus Orientis, Turcis, Graecis, Persis. 14. De Africa &Aethiopia. 15. De miraculosis Regis Franciae progressibus in propagandâ per Orientem fide Christianâ. 16. de Antichristi machinationibus adversus Imperium Christianum Gallorum in Hierosolymis. 17. de iis, quae post annum 1655. per Europam accident, usque ad destructionem Romae per decem Reges Antichristi vasallos. 18. De 7. primis centuriis, cum explicatione reliquorum tetrastichorum, ¶phrasi epistolae ejus ad Caesarem filium. 19. de explicatione centuriae 8. 9. 10. cum paraphrasi epistolae ad Henr. II. quae continet clavem rerum futurarum post nativitatem Regis Lud. XIV. 20. de aliis scriptis propheticis versibus Sibyllinis, qui tangunt res 14. &15. libri: tabulis Imperatoris Leonis, prophetis Merlini &Paracelsi. Possent hi libri quasi Pandectae quidam rerum futurarum videri, si in lucem ederentur. Sed nec ipsa Nostradami Tetrasticha integra habemus. Novissima editio An. 1668. Amstelodami in 12. à Waesbergiis edita. Centuriae in illis tantum XII. sed non omnes integrae. Multa in scriniis Regiis de iis celari audio. Ex mille verò tetrastichis &suprâ, quae ille reliquit, nullum esse Anonymus ait, quod non duas aut tres praedictiones veras contineat, rerum in oriente &occidente gestarum, per omnia regna omnesque gentes, Allegat Anonymus Tetrist. 2. Cent. 13.