Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 102.5
Unproofread scanNot analysed yet
quô agat de magno opere Philosophorum, praedicitque magnum Theologum, quem vocat verbum divinum vertendo Graecam vocem in Latinam, illud perfecturum; cum tamen ipse manus nunquam huic operi admoverit. Sed illa centuria in editione Amstelodamensi non comparet. *Fuit, qui narravit, speculis quibusdam Astrologicis Nostradamum ad has praedictiones usum. Nam, qui arcaniora Physica &Astrologica cognita habent, ajunt è metallis, tanquam Planetis terrestribus, eâdem configuratione, qua Planetae in Thematibus Natalitiis ponuntur, sub certis constellationibus specula fieri posse, in quibus futura cernantur. Talia specula non pro hominibus tantum, sed &nationibus, urbibus, seculis, ut illi ajunt, fabricari possunt. Sed de iis in vita ejus nulla vel suspicio apparet. *Id quoque memorabile est, quod hoc in loco minimè praetereundum. Adduxit Vir Cl. Borrichius in Dissert. suâ IV. de Poëtis, Anno circiter S1.