Latin
109.5 to 109.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 109.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
*De scriptis istis ita judicat Reinesius, primùm per aliquos mona-20 chos aliosque eruditos in Alexandriâ &hinc in Constantinopoli in unum quoddam Systema congesta, unde in Italiam &Regiam Bibliothecam eo tempore pervenerint, quo exules Constantinopolitani in Italia recepti: Ubi multa alia hactenus ignota de Graeci Autoribus primùm innotescere Occidenti coeperunt. Autores ipsi, Reinesio judice, partim Ethnici, partim Christiani fuerunt, qui Athenis circa annum Christi 400. &deinceps vixerunt Alexandriae, quae Philosophorum nutrix prae ipsis Athenis fuit, ut Camerarius in vitâ Synesii probat. Magno enim studio huic arti sub Imperatore Diocletiano, in Aegypto &Persiâ, tum Judaei, tum Christiani, tum Ethnici incubuerunt, ut 21 ex Suida notum est. *Stephani Alexandrini, qui universalis Philosophus vocatus ac sub Heraclio vixit, cui ipse aliqua inscripsit, primus hic liber est, περὶ τῆς μεγάλης καὶ ἱερᾶς τέχνης, Cardan. l. 17. de var. rer. in Bibliotheca Diegi Hurtadi de Mendoza Orat. Caesarei extitisse ait. Christianus fuit. Verum esse hujus libri autorem confirmat Salmasius in Solin. p. 1097. Scripsit πράξεις, quas 22 hodie Processus vocamus, novem.