Latin
DE LIBRIS PHYSICIS SECRETIORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 110
Unproofread scanNot analysed yet
*Post illum Heliodori nomen legitur, cujus extat Jambus ad Theodosium Imperatorem, quem tamen minimè genuinum agnoscit Reinesius: Sunt, inquit, ineptissimi Graeculi, qui inter ducentessimum annum vixit, nihilque aeliud egit, quam quod Stephani scriptum de eadem arte oratione solutâ ligavit. Heliodorum, Hermiae filium, Alexandriâ oriundum Reinesius Chimicae artis non ignarum facit, qui cum fratre suo Ammonio Proclo in disciplinam datus est, neque verò alienum existimat, illum Theodosio M. quaedam hujus generis inscripsisse, qui &ipse huic arti fortè addictus fuerit, quoniam &Eugenius, qui plurimum gratiâ apud Imperatorem valuit, quâ tamen postea excidit, arti huic operam dedit, sub cujus nomine aliqua operatio Chimica in codice illo Altenburgensi f. 190. extat. *Vixit &Pappus Alexandrinus Philosophus &Mathematicus sub hoc Imperatore, Reinesio judice, cujus operatio Chimica ibidem fol. 189. reperitur, quem tamen alium facit Lambecius, eâ ratione motus, quod Pappus Stephanum Alexandrinum allegat, qui sub Heraclio vixit. *Carminum verò horum autorem planè non agnoscit Heliodorum Reinesius, quia non illam spirant, sed infimae aetatis barbariem, ubi versibus, quos politicos vocant, multa talia scribebantur. Hunc quoque Christianum esse apparet, cum alter Ethnicus fuerit. Fuit &illo vetustior Heliodorus Aethiopicorum scriptor Christianus, Emesae in Phoeniciâ natus, hujus artis non omnino ignarus, ut ex scripto illo patet, ubi plurima occurrunt, quae occultos habere sensus videntur, quod abolere etiam cum jacturâ Episcopatus noluit. Ut fortassis illo nomine abusus fuerit ille, quisquis fuit, Poëtaster. Sed tamen eundem illum Carminum fabrum facit Lambecius: cui calculum adjicere meum ob anteà adductas rationes non possum. Refert quidem Lexici Historici Universalis compilator Hofmannus è Cedreno, obtulisse Heliodorum Theodosio M. librum de arte auri faciendi; sed frustra locus ille in Cedreno à me hactenus quaesitus. Ac si vel maximè exstaret, de quo dubito, non tantae fidei Cedrenus est scriptor, paulum futilior, &longè junior, ut suâ autoritate confirmare possit. Fluctuat &in Heliodori aetate definiendâ &in ipsis illis autoribus Vossius. *Ejusdem commatis Reinesio habentur illa, quae sequuntur in codice Altenburgensi, carmina Theophrasti, Hierothei, Archelai, de divinâ &sacrâ arte, omnia ex Stephano transscripta. Dixerit quis, Archelai veteris Philosophi aut oratoris istius nomine se ornasse, qui περὶ τῶν θαυμασίων scripsit Antigono Hist. Mir. c. 56. &23. citaCap. XI. de libris Physicis secretioribus, praecipue Chemicis. citati; quem ille Aegyptium fuisse &Ptolomaeo miraculosa quaedam per epigrammata narrasse ait.