Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 13
Unproofread scanNot analysed yet
,Rectoris Academici nomine, indixit, Funebri (in Programmatum, Orationibus Anno 1698. subjunctorum, Sylloge perperam omisso) (40.) &Collegae Kilonienses, in Epicediis, memoriae ejus consecratis (41.) ,debitis ornaverint laudibus, mentione illarum prolixiori, brevitatis studio, supersedemus. Quatuor ex illa suscepit Filios, Casparum nempe Danielem, Primogenitum (eodem, quo Avus paternus Wismariae efferebatur, die octavo Aprilis A. 1675. in lucem Kilonii editum (42.)) ,Georgium Marquardum, Fridericum, &Ericum Georgium. Quos inter Secundus atque Quartus in aetate decesserunt tenera, Primus vero ac Tertius Patri fuerunt superstites, &Posthuma ejus nonnulla Juris fecerunt publici. XIII. Coeterum, ut, a rei Domesticae facie, ad munera, quibus Kilonii functus est, revertamur Academica, Professioni geminae, quam ab A. 1665. ornaverat, Oratorio-Poeticae, post reditum ex Secundo Jtinere Literario, aliae Dignitates, fama ejus subitis progressibus accrescente, sunt adjectae. Anno enim 1673. Adamo Tribbechovio, Theologo insigni sibique amicissimo, in Aulam evocato Saxo-Gothanam, in Professione successit Historica. Sequenti autem 1674. Cura scribendorum publico Academiae nomine Programmatum, &sexenmo post, A. 1680. ,Bibliothecae, cui Sam. Rachelius, JCtus percelebris, hactenus praefuerat, Academicae Ephoria, a Principe ipsi est commissa. Historiographi etiam Ducalis Officium eodem, quo Historias docere jussus est, Anno 1673. ei fuisse destinatum, Joh. Adolphi Kielmanni, Aulae Holsaticae Praesidis, omniumque Ministrorum Ducalium ea tempestate Principis, quem Summum Noster habuit Patronum atque Evergetam, Literae, Slesviga d. 13. Nov. Anno jam dicto, ad eum exaratae, &inter Schedas defuncti repertae, ostendunt. Intervenit tamen aliquid, quod Consilia ista irrita redderet. XIV. Quanta fide, qua item dexteritate &diligentia, singulis, quae in novellis Cimbriae Athenis commissa ipsi sunt, insigni cum famae harum Incremento, &studiosae Juventis emolumento, functus sit officiis, satis superque, ne Collegarum &Auditorum allegem testimonia, Praelectiones, quibus, per quinque Lustra, Cives Academicos, non in Oratoria solum, Poesi &Historia, sed reliqua etiam Polymathia Elegantiori universa, praeclare admodum eruSyllabum illarum, e Cadiit Publicae pariter atque Privatae, demonstrant. talogis Operarum Academicarum Semestribus, Continuator Vitae ejus Anony(39.) V. Epithalamia Erici Mauritii, Josuae Arndii, Pet. Musaei, Chr. Kortholti, Pauli Sperliagii, Sam. Rachelii, Ad. Tribbechovii, Mich. Kirstenii, &aliorum, in Appendice Disseret. (40) Recusum istud est in eadem Append. p. 113–119. (42) V. Carmina Geguntur haec Epicedia in eadem Appencice, p. 119126. nethliaco-Epicediae Ad Tribbechovii &Pauli Sperlingii in ejus Natalem, in Appoandice saepius landata, p. 107112. nyimus operose congessit. Nos prolixo singularum Recensu, cum pleraque infra in Ανεκδδγων Nostri indice denuo sint memorandae, studio brevitatis h. l. supersedemus. Addemus tamen, quae de earum scopo atque instituto in illo ipsemet disseruit Programmate, quo, d. 2. Sept. A. 1683. ,Jnventutem Studiosam ad audiendas Lectiones de Argumentis Selectioribus (Patavinitate scil.