Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 14
Unproofread scanNot analysed yet
Liviana, Germanorum in literas Meritis, Juris Romani Historia, τῷ θείω in Disciplinis, aliisque similibus) Acroamaticas &Extraordinarias, semel hebdomadatim habendas, invitabat (43.) : Cum Eloquentiae, ait, &Historia geminae atque sororiae, ut ita dicam, Partes mihisint injunctae, id semper operam dedi, ut earum disciplinarum interiora pro virili excuterem, eaque Auditoribus meis inculcarem. Publicis enim privatisque Lectionibus, toto hoc, quo docui, tempore, Eloquentiae, tam Solutae, quam Ligatae, Partes ita explicui, ut, quae aliis omissa, vel leviter traNam vel Oratorem Civilem praeceptis ctata, mihi prae caeteris excolenda sumerem. exemplisque lectissimis exhibui, vel totam Characterographiam, sive de Stylo doctrinam, vel Pathologiam Oratoriam, velde Arguta dictione, de Excerpendi ratione, de Argutis Thematibus sacris eruendis, de Epistolis scribendis, Inventionibus Poeticis, de omni tam Latina quam Germanica Poesi, ea proposui, quae publicam aliquando lucem, si ultima illis lima accesserit, non spernendo, ut puto, juventutis fructu, videbunt. Interjectis deinde quibusdam, de Historicis suis Laboribus ita disserit: In Historia, ex quo Eloquentiae Professioni illa juncta fuit, ea prae caeteris spectavi, quae &Civilis usus essent, &ab horum temporum Viris doctissimis nove observata, vel etiam praetermissa, aut mea industria, ut se interdum aliqua obtulerunt, notata. Historiam itaque vel universam proposui, vel eam, quae a Caroli Magni imperio ad nostra se tempora extendit, vel Taciti quaedam Commentationibus illustravi; unde nonnulla suo quoque tempore ad Editionem seligentur. Neque Literariam Historiam praetermisimus, cujus bonam partem Lectionibus Publicis dere Bibliothecaria, privatis de Notitia Autorum, expedivimus. Et hunc campum, vastum sane &diffusum, intra tres annos proximos, operososane labore bis decurrimus. Naturalem quoque Historiam, ut hodie illa tot Observationum foecunda messe ditata est, tentavimus. Quae omnia, ubi paulo diligentius tractata, &continuis accessionibus perculta fuerint, praelo, Deo ita volente, subjicientur; praesertim, cum non desint, qui ad editionem eorum maturandam impellunt, Viri Doctissimi. XV. Praelectionibus subinde miscebantur Disputationes, nec non Orationes, tum publico Academiae nomine, tum alias ob causas, habitae. In quibus, uti &Recitationibus Ordinariis, etsi extemporanea dicendi facultate haud pollebat, eorum tamen, quae praemeditatus erat, elegantia, soliditate, multiplicique eruditione, ac observationum, quas Lectionibus suis, e Libris praestantioribus atque rarioribus, in Auditorium a Famulo deportatis, immiscebat, egregiarum copia, istam Linguae tarditatem abunde compensavit. Ta(43) Recusum est Programma istud in Sylloge Programmatum reliquorum, Orationibus adjecta, n. 93. p. 961. 965. ,&in Appendice Dissertationum Academicarum, p. 2331.