Latin
DE COLLEGIIS SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 139
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam hos adiit Apollonius, cum illis de rerum natura &arcanis disputans, quibus tamen Indos potiores in omni philosophiae genere habuit. Caetera, quae fortè fuere Collegia, Aegyptiis tamen &Persis vel Chaldaeis suam doctrmam debent: Ab Aegyptiis enim propagata omnia fuere. Collegium Pythago. 29 raeorum in magnâ Graeciâ, sive Italiâ ulteriore, fuit, de cujus philosophia in hunc usque diem non omnia satis explorata. Quantum tamen ex reliquiis ejus constat, collegit Jamblichus in libro de vita Pythagorae, cujus aliquos libros, sed vitiosè, edidit Arcerius; plures libri in Bibliothecâ Holstenianâ restabant, ut suprà memoravimus: Omnium, si rectè memini, plenam &emendatam editionem, cumque notis, pollicitus est Thomas Gale. Illud Pytha„gorae aureum femur, silentium quinquennale, mysteria singularia hic latuisse ostendunt. Verum de illis plura dicemus in Polyhistore Philosophico, quae nunc praetermittimus. Collegia Arabum, quae antiquitus fuerint, 30 non satis constat. Illud ex confessione Fratrum Roseae Crucis constat, civitatem apud Arabas Damear fuisse, solis sapientibus habitatam; à quibus primus autor fraternitatis Roseae Crucis honorificè acceptus fuerit. dem quoque de Collegio Maurorum, quod Fessae est, mentio fit, ubi diligentissima instituatur arcanorum naturae indagatio. Legi de eo potest Joannes Leo Africanus in descriptione Africae: cujus &de scriptoribus Arabicis manuscriptus liber est, unde aliqua excerpsit Hottingerus in Bibliothecar. quadripartito. Quae modò enumeravimus secretiora collegia, etiam à Michaële Meie32 ro in libro suprâ notato recensentur; miror tamen, ab eo praetermissum Druidum collegium, quod ad Germanos propius pertinet, &caeteros etiam, si Postellum audimus, antiquitate vincit. *Non hîc rem omnem propone-33 mus, sed potiora ad Dissertationem de Germanorum meritis literariis referemus. Illud tantum dicturi sumus, ejusdem generis fuisse doctrinas, quas docuerunt Druides, &quas veteres Aegyptii, Magi, Chaldaei. Pari certè cum illis aetate sunt, si non majori. Postello sanè judice libr. de Etrur. Crigine p. 233. Druidarum doctrina in toto Occidente floruit, ante ullam inter Babylonios ac Graecos publicam literarum memoriam. Multa hanc antiquitatem confirmare videntur, de quibus in dictâ dissertatione plenius. Fuere Druides Celtarum, Dized by Google Digil tarum, quibus tam Galli quam Germani continebantur, Philosophi, unde quasi coloniae etiam in alias gentes missae. Capita ejus Philosophiae eadem, quae veterum collegiorum, fuerunt, Theologia &Philosophia occultior. Theologia illis consistebat in rerum divinarum contemplatione, &in veluntatis divinae interpretatione, per varia signa, coelestia, aërea. Diodorus Siculus lib. 5. cap. 31. vocat illos θεολόγους καὶ τὴς θείας φύσεως ἐμπείρους, Theologos &divinae naturae conscios.