Latin
DE COLLEGIIS SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 140
Unproofread scanNot analysed yet
Sacer illis cultus purissimus fuit sub dio, nullum illis vel templum, vel idolum, animae immortales habebantur: atque ex eorum scholâ fluxisse videtur, quod de Marcomannis ait Appianus in Celticis, habuisse illos spem refurrectionis. Pietatis quoque indicium est, summum apud eos poenae genus fuisse, sacris interdicere. Naturae secretioris fuit illis cognitio, unde Plinius Hist. nat. lib. 30. cap. 1. eos vocat vates medieosque. Ammianus Marcellinus lib. 15. summa &sublimia naturae pandere ait: Mela lib. 3. cap. 1. motuum coeli ac siderum peritos ait. Aquam statuerunt omnium rerum principium. Hinc eam sponsae in nuptiis sponsis tradebant. Aurea ipsis erant gestamina, collo torques, manibus &brachiis muraenulae. Viscum è quercu prognatum summa religione colligebant; non sine sacrificiis &hymnis, qui mos vetustissimus. Ac praeterea symbolica illa magni operis philosophici effigies est, cujus illos fuisse conscios, vel, ex eo colligas, quod doctrinam suam literis comprehendi vetuerunt, ne in vulgus efferretur. In omnibus enim collegiis Harpocratis sigillo arcana eorum doctrina obsignata fuit. Dogmata eorum è variis Historicis collegit Otto Heurnius in Antiquitatibus Philosophiae Barbaricae, lib. 2. cap. 33. Fortassis &Janus Caecilius Frey in libro, cui titulus Philosophia Druidum, qui in 3. Paris. 1646. prodiit, historiam eorum pleniùs proposuit, quem tamen videre hactenus non licuit. Fuere non priscis tantum seculis collegia talia occulta; sed &superiori seculo de Fraternitate Roseae crucis fama percrebuit. Editi sunt de illorum dogmatibus &doctrinâ Theologica libelli Germanicâ linguâ, qui multum strepitus ubique excitarunt. Fuere, qui totam rem pro imposturâ habuere, aliqui scriptis Apologeticis in lucem missis defenderunt. Literae à multis ad illos scriptae, publicisque typis impressae, sub spe arcani alicujus indagandi. In Germaniâ Vir dectissimus Michaël Meierus causam illerum publico scripto egit, cui titulus: Silentium post clamores, b. e. Tractatus Apologeticus, quo causa non solum clamorum seu Revelationum Fraternitatis Germanica de R. C. sed &silentii, seu non reddita ad singulorum vota responsionis, unâ cum malevolorum refutatione, traduntur &domonstrantur. Ubi multa etiam historica de hac societate occurrunt. Scripsit &Robertus Fluddius defensionem hujus societatis, &Iohannes Heidon Anglicâ linguâ varios de Fratrum Roseae Crucis doctrinâ tractatus edidit, inter quos hoc titulo unus est: Infallibilia axiomata Fratrum Roseae Crucis, cognoscendi praeterita, praesentia &futura.