Latin
DE COLLEGIIS SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 143
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc seminariam tria requirit: terram semen, vinculum, seu instrumentum, quo terra impinguatur, ut sit pingue pabulum semini seminando, &semen virtutem accipiat vegetandi. De his tribus arcana tenet Rosius 1. De vinculo &Mercurio, sex hebdomadarum tempore minimis expensis dividit tria elementa: quorum primum aëreum, quo nil dulcius, secundum terreum summè amarum, quo nil amarius; tertium aqueum, quo nil insipidius: ut mirum sit, corbus unum tam discrepantibus componi corporibus, quae paucis hebdomadibus iterum fiunt unum, dum dicta dulcedo, quae spiritus est philosophorum, &amaritudo, quae anima, in corpus insipidum regredientes, ipsum potentiùs animant, quàm antea: ut sicut antea unum erant, jam redeant in unum. Hunc spiritum &animam vocat Mormius rorem Maji, acetum philosophorum, lac virginis, succum lunariae: his solvi, ait, corpora in suam materiam primam, ut fiant terra &semen. 2. De terra hoc arcanum est, ut fiant metalla pulvis impalpabilis sine igne flammeo. v. g. dum sol ita solvitur, ut fiat ignibile violentius pulvere sulphureo. 3. De semine hoc arcanum est quod ex eodem pulvere conficiatur ipsum. III. Transmutatoria projectiva est plenior &perfectior, cum in momento 42 faciat, quod seminaria temporis successu; differt à seminaria, quod haec transmutat per modum vegetationis, veluti dum semen frumenti transmutat terram, aquam, aërem in se: projectiva verò transmutat vel per vim medicam, si agatur de perfectiori metallo in imperfectius projiciendo; vel per vim infectivam, si contrà agatur. Quod si metallum perfectum projiciatur in imperfectius, sanat illius lepram &morbum, &facit illud perfectius, id est, magis sanum. Facit &aliam Transmutatoriam projectivam, cum unum aliquoo projicitur in semetipsum. *Tertium arcanum est Medicina Uni-43 versalis. Cujus tres gradus facit. 1. Eam, quae universaliter omnes curat morbos. 2. quae ab omnibus eis tuetur. 3. quae vitam longam efficit. E singulis tres aliae oriuntur. Prima, quae morbos ex traduce profligat; secunda, quae morbos animi; tertia, quae morbos corporis. Praeservans vel perditas vires reparat, vel ab animi &corporis aegritudinibus servat. Prorogans vitam vel producit eam, quae senectutem praecedit, vel vitam profert in plura secula, vel in aeternum: quam ultimam prorsus ignoravit Rosius: In caeteris vero omnibus mirè profecit. Adduxi haec plenius, ac ipsis Autoris verbis; cum non in omnium manibus ille libellus sit, &,ut eo rectiùs de singulis judicium institui possit.