Latin
144.1 to 144.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 144.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi quidem cum praestantioribus ac praecipuis magistris conferenti illa de Transmutatoriâ arte philosophemata in multis nova &à viâ illâ λεωφόρω ac regiâ aberrare videntur; quâ de re peritiorum esto judicium. Ego tamen, ut rem paucis cognitam, minimè hoc in loco praetermittendam duxi. Sequuntur jam arcana minora, è quibus praecipua hic memorabimus. Possunt Rosiani ex omnibus corporibus lapideis, mineralibus, vegetabilibus, elicere tria elementa, id est, corpora; quorum unum respondet terrae, alterum aquae, tertium aëri: ex illis ternis singulis ulterius alia terna, ut fiant jam novem; &ex illis novenis singulis alia terna, ut fiant viginti-septem: miro ordine, arteque nova, quae singula etiam suis maxime differentibus proprietatibus constant. ut v. g. ex rosâ viginti septem corpora distincta separentur. quo evidentissime trinitatem elementorum probare volunt: Elementum enim ignis, quod vocant, nihil differre ajunt ab aëreo, quam quod sit species ejus, aër sc. magis excultus: qui nihilominus in ventre suo tria iterum divisibilia contineat elementa. Solvunt antimonium totum in aquam fontanam &clarissimam, quae leviter vomitum ciet &alvum movet; flores ex eo faciunt singulari methodo copiosissimos: amuleta contra pestem &quaevis contagia, somnum conciliantia. Arcana habent adversus mortem violentam: unum defendit ab aquis, quo uti possunt tempore naufragii: à submersione enim custodit. De tali arcano etiam Pegelius in suo suprà citato libro mentionem facit: Alterum ab armis securum praestat, lorica scil. singulari modo fabricata, quae vel sclopeti ictum repellit: Tertium adversus famem est; Si quod super est seminis vel leguminis, maturè seminetur in terram etiam intra parietes domesticos, cujus vis vegetandi in decuplum augeatur, unde tamen pro extrema necessitate praesidium sit. Possunt &ligna, paleas, stramina, ad concoctionem apta reddere, ut pultes ex iis confectae sufficienter nutriant. Eodem libro p. 58. agitur quoque de arborum foliis, ossibus, lanâ, cornibus ita parandis, ut eis nutriri quodvis animal queat.