Latin
145
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
exitus &reditus nunquam quieturos. Hinc binas fabricas addit, quarum prima est balista, quae non minori virtute projicit globum ferreum, quàm tormentum bellicum. Ita autem eam instituit. Fiat magna balista, more communi, cui loco sagittae aptetur alia balista minor; &huic eodem modo alia minor, toties multiplicando balistas, quoties ejus duplicare vim ejaculatoriam voles. Sic vero instituantur, ut, cum major laxata est, confestim dum ejaculata minor procurrit, clavo obvio itidem laxetut; &sic de sequentibus; globus vero insideat ultimae; fit igitur, ut velocitas harum omnium balistarum, in unum ex multis coiens, in globum unita supra fidem eum deturbet in remota. *Secunda machina planetarum cursus caeteros. 47 que mundi effectus imitatur: Qualem Drebelius quidem invenit per lampadem ardentem arcae inclusam, cui insidebat globus. Sed Rosius per funem pendulum repraesentavit omnes coelorum motus, pluvias, tonitrua, ventos, &ipsam coelorum musicam, innumerabiles denique mugitus, sibilos, vagitus, clangores, latratus, nemine tangente aut juvante. *Plura hinc 48 sunt circa rem rusticam, hortensem, campestrem &c. arcana. In singulis sunt alienarum qualitatum insertiones, transformationes. In qualitatis alienae insertione observavit Rosius, plantas vel ambrae, vel Zibetae, vel cujuscunque rei, odore ita imbui posse, ut tota herba semper illum odorem spiret, &pro vero mosco &c. in usum venire possit. Cum haec experiretur, sequentium paradoxorum veritatem probatum invenit, quorum primum: Omne vegetans nec ex aquâ, nec terrâ, nec aëre sumit sui incrementi materiam, &per consequens, elementa non sunt elementa rerum. Secundum: Omnis res, quatenus talis naturâ est indivisibilis: ergo, quando res crescit, in seipsam repetitur: &ejus perire nil aliud est, quam istius repetitionis annihilatio. Tertium: Ex nihilo fit aliquid; cum omnia, quae fiunt, ex nihilo fiant. Hoc infertur ex praecedentibus. Ad hujus rei confirmationem vidisse se ait Mormius semina plantarum projecta in vacuum quoddam, in quo nec aër, nec aqua, nec terra, à quibus augeri potuerint, longè latèque radices circumvolvere, adolescere, frondere, florere &sementurire. Nisi suis oculis vidisset, nunquam talia se credidisse ait. In Exemplum adducitJ. Bapt. Portam, Mag. nat. lib. 4. cap. 19.